Disputatio:Septimontium

Page contents not supported in other languages.
E Vicipaedia

Locutionem Traditur urbem conditam esse in Traditur urbs condita fuisse mutavimus, quia "Bradley's Arnold" Latin Prose Composition #44 nos monet: "For 'There is a tradition that Homer was blind,' we may say either Traditur Homerus caecus fuisse, or Tradunt Homerum caecum fuisse, but not Traditur Homerum caecum fuisse." IacobusAmor (disputatio) 11:17, 23 Iunii 2016 (UTC)[reply]

Verba tua Traditur urbs condita fuisse recte scribuntur. An verba Traditur urbem conditam esse errorem contineant, nescio. Cicero enim interdum sicut tu Bradleiusque, interdum aliter scripsit: Galbam, Africanum, Laelium doctos fuisse traditum est; ... ut Isocratem dixisse traditum est. (Sed tempore perfecto "traditum est", non praesente "traditur", hic usus est.) Andrew Dalby (disputatio) 12:06, 23 Iunii 2016 (UTC)[reply]
Ita Gildersleeve distinctionem facit inter tempora simplicia et composita, quamquam quod ad aliqua verba attinet una aut altera constructionem praeferenda est; vide "remarks." Lesgles (disputatio) 17:51, 23 Iunii 2016 (UTC)[reply]