Disputatio:Reunio

Page contents not supported in other languages.
E Vicipaedia

De nomine[fontem recensere]

Neander recte monuit: fontem nominis Latini non habuimus. Iam autem repperi et citavi! An oportet rursus ad titulum "Reunio" movere? Andrew Dalby (disputatio) 09:50, 8 Ianuarii 2014 (UTC)[reply]

Macte strenuitate, Andrea! De adiectivo "Reunionensi" haud tamen satis liquet, utrum in nominativo "Reunio" an "Reunion" dici debeat (scilicet sine accentu acuto). Equidem hanc formam (Reunion) illi (Reunio) ipse praetulerim, quod (1) quam minime ab archetypo distat, (2) facilius nomen alienum (ut sane est) cognoscitur, cum ex forma "reunio" in mentem veniat vocabulum tamquam e "re" et "unio" male compositum. Neander (disputatio) 12:51, 9 Ianuarii 2014 (UTC)[reply]
Mihi admodum insolitum esse videtur "Reunion" scribere, quia declinatio "-o -onis" multo saepius quam "-on -onis" adhibetur, sed, ad mentem tuam consolandam, "Reunion" scribo! Andrew Dalby (disputatio) 13:13, 9 Ianuarii 2014 (UTC)[reply]
Latinistae recentiores (mentibus sine dubio confusis :) rarissime verbum "reunio" casú nominativo adhibuerunt. Cito (p. 294 ad pedem paginae apud Google Books) "reunio Episcopatus Moraviensis cum Pragensi". An nomen insulae Reunionis casú nominativo reperire possumus, in dubio sum. Andrew Dalby (disputatio) 13:43, 9 Ianuarii 2014 (UTC)[reply]
Si volumus Réunion vocabulo recentioris Latinitatis q.e. reunio convertere, non est, cur vehementer contra dicam. Mea ratio cogitandi haec erat: Réunion adventicium nomen proprium est. De Platone aut Zenone nescis, utrum in nominativo Plato an Platon, Zeno an Zenon dici debeat, itaque ambobus usi sunt homines de illis loquentes. Cum de nomine adventicio parum "acclimatizato" agitur, ut de Amazone aut Damone, Amazon aut Damon dicitur. Réunion mihi parum acclimatizatum videtur, itaque Reunion mihi magis placebat. Sed ut initio dixi, reunio a te reperta (paene) effecit, ut opinionem mutarem. Utique nolo meis "Camenationibus" ('musings') aliorum opiniones supprimere. Fortasse utramque formam praebere debemus? Neander (disputatio) 15:24, 9 Ianuarii 2014 (UTC)[reply]
The name of the diocese comprising the island is Dioecesis Sancti Dionysii Reunionis. Is any nominative other than Reunio possible here? IacobusAmor (disputatio) 19:02, 9 Ianuarii 2014 (UTC)[reply]
Ergo moveatur ad "Reunio". Neander (disputatio) 19:25, 9 Ianuarii 2014 (UTC)[reply]