Disputatio:Pupulus nivalis

Page contents not supported in other languages.
E Vicipaedia

de nomine[fontem recensere]

Salve mi Neander, certe vidi citationem pupulus nivalis sed quoque homo et quoque vir niveus. Ecce Wolfram Kautzky apud Nuntios Latinos:

Quaedam agentura itineraria assecurationem offert, qua clientes caveant, ne sibi homo nivalis damnum afferat. Cum ipse hominem nivalem re vera exsistere persuasum habeat, se clientibus facultatem cautionis dare velle, si ab uno animali huius speciei petantur, Nigel Gifford, cui agentura est, affirmat. Se anno 1978, cum per montes Tibetanos ambularet, in altitudine 6.300 metrorum sine dubio ingentia vestigia in nive impressa invenisse. Gifford autem minime sollicitus est de modo probationis eorum, quos vir niveus aggressus sit:

Displicitne tibi? An hoc spectat magis ad yeti quam snow man? --Ioscius 21:21, 18 Aprilis 2010 (UTC)[reply]

Kautzky de Yeti (fi:Lumimies 'homo nivalis' a Finnis appellato) loqui videtur. Quam ob causam mirabar, utrum "homine nivali" Yeti an pupulum nivalem significare volueris. "Pupulum nivalem" ex Pitkäranta sumpsi. Quod vocabulum non est ad Finnicum sermonem fictum, nam "snowman" Finnice "senex nivalis" (fi:Lumiukko) appellatur. --Neander 21:47, 18 Aprilis 2010 (UTC)[reply]
Et nos ei Yeti dicimus homo nivalis sed tantum cum adiectivo abominabilis (fortasse potest esse quoque quoddam monstrum in Canada et/sive Alasca).
Et Morgan habet pro "snowman" pupulus nivalis. Fortasse est analogia cum linguis Hisapnica muñeca et Italicis pupazzo? Nulla responsa invenit pupulus nivalis apud Googlen. Neque confiteor homo/vir nivalis/niveus multa boni invenit.
Linguae Slavicae magna parte habent radicem niv- + suffixum auctoris. (modo pro mentibus curiosis ;])
Ad minimum habemus locum ad Yeti spectantem =]
--Ioscius 22:13, 18 Aprilis 2010 (UTC)[reply]
Ita vero. Itaque suadeo ut in symbolá (vel "re") de Yeti tractanti et "homo nivalis" et (confusionis vitandae causá) "Yeti" commemoretur. Cum autem de simulacro illo "snowman" appellato agitur, quin Morgan et Pitkäranta auctoribus dicamus "pupulum nivalem"? --Neander 22:55, 18 Aprilis 2010 (UTC)[reply]
Bene. Omni consentior. Cras ambas scribam. --Ioscius 23:08, 18 Aprilis 2010 (UTC)[reply]

categoriae[fontem recensere]

Ut est most meus, sentior categorias huic commentationi male selegisse. Andrea, Iacobe, auxilium ferte! Gratias! --Ioscius 13:25, 19 Aprilis 2010 (UTC)[reply]