Disputatio:Publius Ovidius Naso

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Pagina honorata Publius Ovidius Naso fuit pagina mensis Augusti 2011.

Prima in linea invenitur "..mortuus inter annos 16/18[1] Tomis", sed ubi "Tomis" est nomen urbis, nonne hic inveniri debet "Tomi" casu locativo? Item eadem in sententia "Sulmone" est locativus Sulmonis.--123.192.69.44 09:34, 21 Augusti 2011 (UTC)

Nomen Tomi, -orum casum locativum Tomis gignit, sicut Pompeii, -eiorum et Pompeiis. Habemus autem nomen alterum, Tomis, -is, cuius casus ablativus, Tome, fortasse etiam est pro casu locativo. IacobusAmor 11:05, 21 Augusti 2011 (UTC)
Locativum declinationis tertiae et omnium nominum pluralium cum ablativo congruere credo; igitur, nisi fallor, "Sulmone" recte scribitur si casus nominativus est "Sulmo".
Ego sum qui "Tomis" scripsi; e casu nominativo "Tomi" (m.pl. 2 decl.) locativum "Tomis" derivo: id in textibus, ni fallor, reperitur (cf. casu ablativo Statius Silv. 1.2.254 "tristis in ipsis Naso Tomis"). Recte dicis, Iacobe, si a "Tomis" (3 decl.) incipimus, locativum "Tome" possumus creare, sed nullo loco vidi. Andrew Dalby (disputatio) 11:20, 21 Augusti 2011 (UTC)

"Lascivus quidem in herois quoque Ovidius"[fontem recensere]

Loco laudato (Quintilianus, Institutio Oratoria 10.1.88) vox 'herois' non spectat ad Ovidii opus Epistulae Heroidum vel Heroides (nam aliter Heroisin scripsisset), sed "in herois [sc. versibus]" interpretandum est, i.e. "in hexametris". Anglice (tr. Butler): "Ovid has a lack of seriousness even when he writes epic". Vide etiam OLD s.v. herous 2b. Magrios (disputatio) 18:13, 12 Februarii 2014 (UTC)

Intellego: fortasse nimis celere legi. Recte scribis. A. Mahoney (disputatio) 13:19, 13 Februarii 2014 (UTC)