Disputatio:Provinciae Scotiae

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Hofmannus[fontem recensere]

Huc ad usum futurum Hofmanni insero indicem (p. 232):

Scotiae Australis provinciae 22.
  • Vallis ad Tivium fluvium, seu Teviotia, Tivedale.
  • Merchia, Merche.
  • Lodoneium et Lothiana, Lothiane.
  • Vallis ad Tuvedam fluvium, seu Tuvedalia et Pebliana, Tuwedale.
  • Vallis ad Lidam fluvium, seu Lidesdalia, Lidisdale.
  • Vallis ad Escam fluvium, seu Eskia, Eskdale.
  • Vallis ad Annam fluvium, seu Annandia, Annandale.
  • Vallis ad Niddam fluvium, seu Nithia, Nidesdale.
  • Gallovidia, Galloway.
  • Carricta, Carrick.
  • Kyla seu Covalia, Kyle.
  • Cuninghamia, Cuningham.
  • Glotta insula sive Arania, Arren.
  • Vallis ad Cluidam fluvium, seu Cluidesdalia et Glotiana, Cluydesdale.
  • Levinia sive Lennoxia, Lennox.
  • Stirlina sive Sterlinga, Sterling.
  • Fifa, Fife.
  • Strathernia, Strathern.
  • Menteithia, Meinteith.
  • Argathelia, Argile.
  • Caput Terrae sive Cantira, Cautir.
  • Lorna, Lorne.
Scotiae Borealis provinciae 13.
  • Loquabria, Lochquabyr.
  • Albania, Broad Albain.
  • Perthia, Perth.
  • Atholia, Athole.
  • Angusia, Angus.
  • Mernisia, Mernis.
  • Marria, Marr.
  • Buquania, Buquan.
  • Moravia, Murray.
  • Rossia, Ross.
  • Sutherlandia, Southerland.
  • Cathanesia, Caithness.
  • Strathnaverna, Strathnavern.
Fortasse scis me iamdudum formulam et paginas breves confecisse de praefecturas seu vicecomitatus historicos Scotiae (vide Categoria:Praefecturae Scotiae et Disputatio Formulae:Comitatus Scotiae). Fontes varios de nominibus repperi et in paginis citavi. Illorum nominum nonnulla cum eis quae enumeras consonant, alia autem discrepant! Andrew Dalby (disputatio) 17:25, 30 Iunii 2014 (UTC)
Gratias ago; categoriam vidi, sed non disputationem de vicecomitatibus. Iam cito nomina ex variis locis in indicem conieci, sed cum paginae carentes de provinciis creabuntur, opus erit fontes inspicere. Etiam provinciam pro council area scripsi, sed si area consiliaria (vel praefectura, comitatus, etc.) magis placebit, non contradicar. Lesgles (disputatio) 18:34, 30 Iunii 2014 (UTC)
Haec sunt subdivisiones hodiernae Scoticae: verbum igitur "provinciae" mihi bene videtur. "Praefecturas" possumus (cum fonte aliquo) subdivisiones anteriores appellare, quarum multae re vera "vicecomitatus" erant, sed aliquae non. Andrew Dalby (disputatio) 19:52, 30 Iunii 2014 (UTC)