Disputatio:Provincia Caesaraugustana

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Etymologiam nominis hispanici Zaragoza a verbo Caesaraugusta vellem hic proponere sic:

Etymologia: Verbum "Caesar" mutatus in "Zar", eodem modo quo Francogallice dicitur Sesar cum vocale "e" semimuta et Russice "Zar".

Verbum "Augusta" mutatus , aeque ac Italice vel Hispanice "Agosta", cum inversione "Agotsa" et inde "Agoza": Zaragoza!

Expecto commentaria et annotationes antequam immittam in Pagina. Valete Latinistae! Lio 22:06, 30 Aprilis 2008 (UTC)

No es así (o así no me lo han explicado). Zaragoza (θaraɡoθa) viene al castellano a través del árabe para Caesaraugusta, que era Saraqusta. El uso de la z (θ) viene por las raíces vascas en el Navarro-Aragonés que introdujeron ese sonido y se fijó en la primera S (ʂ) y luego en la st del final--Xaverius 23:26, 30 Aprilis 2008 (UTC)
Non mihi persuades, dilecte Xaverius. Enim quando Arabi in regione fuerunt (quando Arabi in regione fuerunt?) iam corruptum vocabulum invenierunt, lingua neolatina hispanica incipiente. Et nimis seducens est similitudo cum Francogallica et Russica lingua Zar pro Caesar, et tam perclara est similitudo Augusto cum Italico et Hispanico Agosto ut tuae adfirmationi adherere non possim, saltem usque novae aliae sententiae eam confirment. Qui possunt intervenire, orantur ut opinionem exprimant et tributum afferant. Lio 19:30, 4 Maii 2008 (UTC)
Mauri Hispaniam ingressi sunt anno 711. Primum manu scriptum cum lingua Hispanica saeculi decimi est.--Xaverius 09:21, 6 Maii 2008 (UTC)
Video apud es:wiki haec verba: "Su nombre actual procede del antiguo topónimo romano, Caesar Augusta, nombre que el emperador Caesar Augusto dio a su ciudad en el 24 adC., este nombre llegó a nuestros días a través del árabe Saraqosta." Credo, si Lio hanc etymologiam vult reiicere, necesse erit fontem philologicam citare. Andrew Dalby (disputatio) 09:55, 6 Maii 2008 (UTC)
Consentio--Xaverius 19:23, 7 Maii 2008 (UTC)
Puto vos quoque retinere nomen Saraqosta esse corruptionem nominis Caesaraugusta quod facile convivere potebat cum eodem nomine Hispanicorum iam ab illis corruptum et receptum a Mauris. Concludendo, Sar vel Zar provenit a Caesar, Aqosta vel Agoza provenit ab Augusta. Concordatis, amici? Lio 19:06, 9 Maii 2008 (UTC)
Certe, sed quaestio erat atque iam est haec: verbum Hispanicum Zaragoza ex Latino verbo Caesaraugusta ortum est sed per verbum Arabicum Saraqusta--Xaverius 23:14, 8 Maii 2008 (UTC)
Hoc est meum argumentum:quamquam Arabi nominavissent civitatem Saraqusta, etymologia pro Zaragoza est directe a Caesaraugusta. Demonstratio est in "aqusta" quod postea non transferebatur in linguam Hispanicam cum "qu" vel "cu" sed cum "go", sicut mensis augustus qui est Hispanice "agosto".Omnes sciunt quam diuturna sint nomina locorum: in Italia permanent nomina civitatum et fluminum directe a lingua Etrusca. Non puto dominationem Maurorum per minus quam duo saecula potuisse suum civitatis nomen imponere populo regionis. Forsitan Mauri receperunt corruptionem verbi incipientem et in nomen ab eis impositum transtulerunt.Etymologia est potius "etiam" ab Arabis, non "sed".Expecto concordantiam ab alio editore, aliter non prosequar in meo consilio inserendi hanc coniecturam in Pagina Caesaraugusta. Andrew Dalby exorto ut aliis praestantibus editoribus argumentum subiciat et gratias omnibus ago. Lio 23:59, 9 Maii 2008 (UTC)
Valde consentio. Minimam notam addo: Caesaraugusta sub imperium Maurorum fuit inter annos 711 et 1118, cum Adephonsus I Aragoniae eam cepit.--Xaverius 09:17, 10 Maii 2008 (UTC)
Credo nos nunc de minimis disputare, si consentimus verbum e lingua Latina ortum et per Arabicam in Hispanicam acceptum. Notandum autem est philologos nullo modo de "corruptione" loqui. Hoc est verbum morale; scientia linguistica de mutationibus et mutuationibus agit. Nemo linguam Latinam corrupit. Omnes -- Iberi, Celti, Vascones, Mauri, Mozarabes, Hispani, etc. -- linguam Hispanicam refinxerunt, locupletaverunt, aedificaverunt! Andrew Dalby (disputatio) 12:53, 13 Maii 2008 (UTC)