Disputatio:Ponticulus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Neologismus[fontem recensere]

Tales pontes non re vera sunt caelestes. An locutionem meliorem invenire possumus? "Pons aedificiorum"? Andrew Dalby (disputatio) 13:40, 24 Februarii 2014 (UTC)

"Pons caelestis" spire et paulum poetice sonat, et "pons aedificium" rationis. At si "pons aedificiorum" bene sit consentio. :) -- Donatello (disputatio) 16:21, 24 Februarii 2014 (UTC).
Recte dicis! Fortasse alius quis locutionem eodem tempore poeticam et rationalem reperire potest ... Andrew Dalby (disputatio) 16:23, 24 Februarii 2014 (UTC)
Vocabulo Francogallico haec res passerelle significatur. Passerelle autem secundum Henrici Goetzer Nouveau dictionnaire français-latin Latine ponticulus dicitur. Caelestis non altitudinis sed potius divinitatis ideam complectitur; itaque parum aptum videtur. Meà quidem sententià haec res ponticulus elevatus est. ¶ Ceterum, Donatello, credisne Venetianos ponticulum suum nomine Anglico appellare? Neander (disputatio) 18:59, 24 Februarii 2014 (UTC)
Non Donatello sed Angli (Wikipediani) has res confundunt. Verba inaudita, difformia, barbara en:Skyway et en:Pedway laete accipiunt. O tempora! O mores!
Reapse in galleria positam indicavi imaginem, nexu (adhuc rubro) "Bridge of Sighs" praeditam. Neander (disputatio) 20:04, 24 Februarii 2014 (UTC)
A! Non intellegi. Rubricam nunc emendavi ... Andrew Dalby (disputatio) 21:00, 24 Februarii 2014 (UTC)
Si Donatelloni placet, ad "ponticulus" movebo. Omnes enim pontes elevati sunt, sed alii (e.g. in urbe Kuala Lumpur) elevatiores. An pelliculam Sean Connery iam vidistis, in qua SC et Catharina Zeta-Jones sub hoc ponticulo elevatissimo pendebant? Andrew Dalby (disputatio) 19:36, 24 Februarii 2014 (UTC)
Si "ponticulus" habendus est, consentio. Bene facte nomini latino Bridge of Sights. :) Ista pellicula fortasse vidi... -- Donatello (disputatio) 02:37, 26 Februarii 2014 (UTC).