Disputatio:Polus arcticus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Lemma, nomina[fontem recensere]

Attestationes nominum septem addidimus, sed ecce, lemma hic haereditate exceptum recentissimum est, sine attestatione classica! Quid ordo erit optimus? et quid nomen pro lemmate? IacobusAmor (disputatio) 15:18, 2 Decembris 2014 (UTC)

Vide etiam Polum Australem. IacobusAmor (disputatio) 15:38, 2 Decembris 2014 (UTC)
Debemus, si possibile sit, ad maximum duo nomina Latina, fontibus munita et lectoribus utiliora, inter lemmata sententiae primae proponere. Alia nomina aut in notis subiunctis aut sub rubrica == Terminologia == (vel sim.) enumerare possumus. Andrew Dalby (disputatio) 17:22, 3 Decembris 2014 (UTC)
Assentior tibi, Andrea. Itaque appellationes fontesque in proprium capitulum conduxi. Neander (disputatio) 10:09, 18 Maii 2019 (UTC)