Disputatio:Planeta iovialis

Page contents not supported in other languages.
E Vicipaedia

Adiectivum[fontem recensere]

In Lexico Russico-Latino "aеrogenus, gaseosus, gasicus" reperio, sed non gasosus. In linguis vulgaribus varia sunt suffixa: Fr. gazeux, It. gassoso, sed Hisp. gaseoso, Angl. gaseous. Quid dicunt alii? Lesgles (disputatio) 22:25, 17 Februarii 2016 (UTC)[reply]

Traupman nomen adiectivum gaseus attestatur, s.v. gas stove (foculus gaseus) (2007:550). IacobusAmor (disputatio) 13:12, 18 Februarii 2016 (UTC)[reply]
Cassell's monet: "gas, render by spiritus (-ūs) or vapor" (1968:717); ergo adiectiva Vicipaediana erunt spiritualis et vaporaria. IacobusAmor (disputatio) 13:43, 18 Februarii 2016 (UTC)[reply]
Salve Legles! Quid impedit, quominus pagina sub titulo "Planeta Iovianus" redigatur? Quae vox carere videtur quavis offensione. Laurentianus (disputatio) 22:56, 17 Februarii 2016 (UTC)[reply]
Hmm, nihil impedit (mea mente). Cicero, lector Vicipaediae idealis, contextum "planetae Ioviani" citius quam "gigantis gaseosi" intellecturus est :) Andrew Dalby (disputatio) 10:25, 18 Februarii 2016 (UTC)[reply]
Apud veteres (library of latin texts) adiectivum Iovianus neminem nisi Diocletianum designans repperi. At Martianus Cappella astronomus vocem iovialis habet. Qua ratione adductus nunc malim, ut planeta iovialis sit lemma, de quo agatur. Laurentianus (disputatio) 11:17, 18 Februarii 2016 (UTC)[reply]
Quod nomen nunc in pagina ipsa inserui. Quid dicis, Lesgles? Andrew Dalby (disputatio) 13:23, 18 Februarii 2016 (UTC)[reply]