Disputatio:Payachteres

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Nomen[fontem recensere]

Verbum Graecum "Παυαϰτεϱής" in fonte video, Latine "pauacteres". Fortasse legendum "Παναϰτεϱής", sed neque hanc formam neque illam in lexico reperio. Insuper nescio an re vera fuerit nomen topographicum. Sine alio fonte, haud a nobis accipiendum censeo. Andrew Dalby (disputatio) 14:55, 15 Aprilis 2013 (UTC)

Snippet view libri prolati in Google Books profecto "Πανακτερής" habet nec "Παυακτερής" — sed nusquam alibi id video. Sed paginam cui haec nectit dicit "l’ipotesi più accreditata presso gli storici circa l’origine del toponimo, richiama alla parola calabrese “Panetterì”, che vuol dire fornaio e quindi lo farebbe derivare dalla specializzazione e bravura raggiunta dai suoi abitanti nei processi di panificazione" — h.e., melius est hoc nomen referre ad nomen quod indicat "pistores" ("panetarii") —Mucius Tever (disputatio) 13:37, 17 Aprilis 2013 (UTC)