Disputatio:Once a Runner

E Vicipaedia
(Redirectum de Disputatio:Olim Cursor)
Jump to navigation Jump to search

Re vera Latine divulgata est? Vide Vicipaedia:De nominibus propriis#Libri et arte facta. --UV (disputatio) 20:04, 28 Decembris 2012 (UTC)

Vero non divulgatus est liber nomine Latino. Morem maiorum semper mihi videbatur fuisse titulum scribere, etiamsi paginae cum lingua scriptae essent aliena. E.g. titulus libri est "Biblia Hebraica Quinta" (Deutsche Bibelgesellschaft), ceteri "Aristolelis Metaphysica" (Oxoniensis), ceteri Homeri Opera (Oxoniensis). Hic tituli sunt latini, quamquam librorum paginae Lingua Hebraica aut Graeca scriptae sunt. Sic quoque putavi Vicipaediam titulis semper latinis usam esse. Oberravit. Nonne decet legem secundam mutare stultam, sic umquam fecerunt homines docti?--Nielsheur (disputatio) 18:22, 29 Decembris 2012 (UTC)
Vicipaedianis (omnibus linguis loquentibus) non licet "fingere". E.g. Anglice Wikipedia is not for things made up one day. Propter hanc rationem titulos Latinos in fontibus fidelibus iam divulgatos laete accipimus; versiones Latinas verborum barbarorum intra paginas nostras proferimus ad lectores adiuvandos; sed, si tituli librorum Latini nondum exstant, non creamus.
Ad normata nostra initium huius paginae nunc muto. Licet tibi, Nicolae, si vis, norma mutandum suadere in pagina disputationis: Disputatio Vicipaediae:De nominibus propriis. Sed, sicut videbis, versio in textu paginae retinetur et redirectio sub hoc titulo supervivit. Nihil melius dicere possim quam "Olim Cursor" :) Andrew Dalby (disputatio) 13:32, 30 Decembris 2012 (UTC)