Disputatio:Olaus Wormius
mentionem facere, with acc. and inf., to mention: noli facere mentionem, te has emisse, Plaut. Most. 3, 2, 126 Lewis & Short --Placentinus (disputatio)
Gratias tibi ago, amice, quod me tamquam in tenebris titubantem erexisti et fontem huius constructionis mihi aperuisti. Si ergo recensionem meam abrogandam arbitraris, fiat. Haec nihilominus tecum considera: duos tantum locos accusativum cum infinitivo secum habentes ex ducentis quinquaginta octo, qui apud Packhum inveniuntur, si #mentionem# ibi quaeris, “rarissimos” nominare malim neque ad normam efferre, quamvis unus sit Ciceronianus, alter Plautinus… Numquam enim accusativum cum infinitivo huic iuncturae subiungerem, etiamsi rectissime ac Latinissime dictum esset… Quae cum ita sint: iterum gratias tibi, quod hodie aliquid novi ex te discere mihi licuit ;)) Frenchnerd (disputatio) 19:19, 30 Maii 2022 (UTC)