Disputatio:Nodus Gordianus

Page contents not supported in other languages.
E Vicipaedia
(Redirectum de Disputatio:Nodus Gordius)

Die 13 Augusti 2023 — Estne haec pagina ad “Nodus Gordianus” movenda?[fontem recensere]

Haec est disputatio petitoria Vicipaediae quae ad formulam {{Movenda}} attinet, die 13 Augusti 2023 paginae additam.

Nullum fontem inveni qui nodum appellat “Gordium”, at Leo I “Gordianum” dicit. --Grufo (disputatio) 17:39, 12 Augusti 2023 (UTC)[reply]

Ecce:
Gordianus nodus hic.
Nodus Gordii hic.
OK? IacobusAmor (disputatio) 12:36, 13 Augusti 2023 (UTC)[reply]
Gratias tibi ago, Iacobe! At credo “Nodum Gordii” (Gordius = subst.; ✔ fontem habemus) non idem esse “Nodo Gordio” (Gordius = adj.; ✘ fontem nondum habemus). --Grufo (disputatio) 12:59, 13 Augusti 2023 (UTC)[reply]
"Nodus Gordius" ab Lewis & Short datur, Ammiano scriptore saec. IV citato, vide notam subiunctam 1, sed nodum Gordium in textu Ammiani non reperio. An errorem fecerunt L&S? Id rarius reperimus!
"Nodum Gordium" (cas. accus.) nihilominus bis alibi reperio, in titulo operis Iacobi Zaborovii (1617: vide citationem) et in alio libro eodem anno divulgato (Textus apud Google Books). Certe "Nodus Gordii" et "Nodus Gordianus" eundem sensum habent (distinctionem a Grufo factam non intellego) sed mea mente non necesse est paginam movere. Andrew Dalby (disputatio) 09:15, 14 Augusti 2023 (UTC)[reply]
"Nodum Gordium" est lectio vetus pro "nodum et codicem", ut editores recentiores accipiunt. — "Gordianus" melior est, movendum est. Demetrius Talpa (disputatio) 09:35, 14 Augusti 2023 (UTC)[reply]
Gratias tibi ago: rationem discrepantiae intellego! Andrew Dalby (disputatio) 12:46, 14 Augusti 2023 (UTC)[reply]
@Andrew Dalby: Quod ad hanc disputationem pertinet est haec citatio a Lewis&Short:
—Hence, Gordĭus, a, um, adj., of or belonging to Gordius: “nodus,” i. e. an insoluble problem, Amm. 14, 11, 1.
Sed “Gordĭus … adj.” et “Amm. 14, 11, 1.” mihi sine probatione videntur, et omnes attestationes “Gordii … adj.” quas invenio sunt recentes. --Grufo (disputatio) 16:00, 14 Augusti 2023 (UTC)[reply]
Ammianum e fontibus removi. Demetrius Talpa (disputatio) 20:15, 15 Augusti 2023 (UTC)[reply]

Pagina mota est. --Grufo (disputatio) 13:39, 16 Augusti 2023 (UTC)[reply]