Disputatio:Moyses

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Categoria:Sancti Veteris Testamenti[fontem recensere]

Nescio quomodo haec res definitur. Eadem quaestio apud en:wiki postulatur, nemine respondenti. Andrew Dalby (disputatio) 13:18, 17 Februarii 2012 (UTC)

Quae personae tali categoriae inserendae sint mea sententia non liquet: Sunt ii, quos qaevis ecclesia sanctos celebrat vel olim celebravit (forsitan, qui in Martyrologio Romano vel aliquo martyrologio antiquiore nominantur) aut "sancti" traditionis Iudaeicae aut Islamicae ... ? Equidem categoriam "Personae Biblicae" satis esse puto. - Ceterum novam formulam "Data personarum Biblicarum" confici utile esse mihi videtur.--Utilo 15:10, 17 Februarii 2012 (UTC)
Ita, pro certo. Nomen "Sanctus Moyses" re vera adhibetur in fontibus (e.g. Peregrinatione Aetheriae ... et sine dubio aliis) sed mihi insolitum videtur. Andrew Dalby (disputatio) 15:18, 17 Februarii 2012 (UTC)