Disputatio:Morphophonologia

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Phon...-?[fontem recensere]

Neander, inquis (vi litteris addita): "Morphophonologia nullo pacto ad phoneticam refertur" sed sic legimus:

en: Morphophonology (also morphophonemics or morphonology) is the branch of linguistics that studies the interaction between morphological and phonological or phonetic processes.
fr: La morphophonologie est une branche de la linguistique à cheval entre la phonologie et la morphologie, qui étudie la réalisation phonétique des morphèmes d'une langue en fonction des contextes dans lesquels ils apparaissent.

Quomodo hanc discrepantiam resolvere debemus? IacobusAmor (disputatio) 11:10, 15 Augusti 2015 (UTC)

In linguistica structurali à la Zellig Harris, Bernard Bloch, Charles Hockett et consortes analysis gradatim a fundamentis phoneticis sursum progrediebatur, et commixtio graduum (mixing of levels) interdicta erat. Ubi ad morpho(phono)logiam perventum est, phonematum paradigmate definito non iam de phonetica agitur — quamquam sunt, quibus non illuxit, quo modo phonologia a phonetica differat. "Sed haec annis 1940 et 1950 facta sunt," dicat aliquis. Ita vero, sed ea quidem aetate principia morphophonologiae concepta sunt. ¶ Ceterum demiror, cur alias vicipaedias citaris, quamquam vicipaedias fontes fidos non esse constat. Etiam demiror, unde vicipaedia Anglica suam quam citasti sapientiam deprompserit. Vix quidem ex libro a Bruce Hayes scripto, quamquam hoc — et solum hoc — opus ad bibliographiam allatum est. Neander (disputatio) 15:58, 15 Augusti 2015 (UTC)