Disputatio:Minaretum

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

De voce Latina[fontem recensere]

In dictionario Latino interretiali Davidis Morgan et alibi 'minaretum' (-i, n.) legi. Quam vocem anteponendam esse puto (pace scilicet tua, Utilo) illi 'manarae' inattestatae. --Fabullus (disputatio) 09:26, 18 Maii 2012 (UTC)

Verbum manara attestatione caret (ut in nota dixeram), verbum Latinum minaretum non noveram - gratias pro communicatione! - Mutationes necessarias modo perfeci.--Utilo (disputatio) 10:00, 18 Maii 2012 (UTC)
Fons verbi manarae ut videtur (sic docet Merriam-Webster Dictionarium Anglicum) erat manārah 'pharus', verbum Arabicum. IacobusAmor (disputatio) 10:36, 18 Maii 2012 (UTC)
Adiuvent ac decernant linguae Arabicae periti, quaeso!--Utilo (disputatio) 11:58, 18 Maii 2012 (UTC)
Etsi linguae Arabicae haud peritus sum, sine me - litteris Arabicis fortasse paulo peritiorem quam vos - respondere! Nomen منارة , perinde ac pleraque nomina feminina Arabica, in litteram ة exit. Haec littera communiter supprimitur, ita ut litteris Latinis aut omnino praetermitti aut ‘h’ scribi soleat. Exemplum litterae eius praetermittendae nobis hiǧra praebet. --Fabullus (disputatio) 20:52, 18 Maii 2012 (UTC)
PS: Hac transscriptione, littera 'h' praetermissa, utitur etiam Hans Wehr, A Dictionary of Modern Written Arabic, Wiesbaden 19805. --Fabullus (disputatio) 09:46, 19 Maii 2012 (UTC)