Disputatio:Melita (res publica)

Page contents not supported in other languages.
E Vicipaedia

Salvete. Insulae Melitae Nominis adiectivum est Melitensis/Melitense (sicut Tristis/Triste). Scilicet adiectivum "Meliticus/a/um" est mendum magnum. Apud enim Ciceronem haec scripta sunt "Dicunt legati Melitenses" (In Verrem II.4.104: In Verres.2.4). In huius operis aliis partibus, Cicero ita scripsit "Dico te maximum pondus auri argenti eboris purpurae, plurimam vestem Melitensem" (In Verrem II.2.176: In Verres.2.2) et "Non quaero unde cccc amphoras mellis habueris, unde tantum Melitensium" (In Verres.2.2). Cicero quidem hoc adiectivo semper utabatur. Ergo adiectivum Meliticus/a/um mutandum est in "Melitensis/e". Paenitet me nondum scire haec mutare. Vos, si vultis, hoc facite. Gratias vobis ago. Laelius 12:14, 4 Iulii 2011 (UTC)[reply]

Textum e formula removi[fontem recensere]

Textum quod sequitur moleste in formula inclusa hic removi: Andrew Dalby (disputatio) 14:10, 25 Iulii 2011 (UTC)[reply]

Nomen insulae magnae: Melita, adiectivum: Melitensis/Melitense. [1]
Nomen insulae minoris: Gaulos qui ad declinationem Graecam pertinent et declinandus est ita: Nominativus = Gaulos, Accusativus = Gaulon, Genitivus = Gauli, Dativus & Ablativus = Gaulo. Gauli adiectivum est Gaulitanus/a/um. [2]
Nomen insulae minimae: Ephestia