Disputatio:Mahabharatum

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Contents table[fontem recensere]

I've copied it across from the English Wikipedia, but the names need editing; this is only partly done as yet. Andrew Dalby (disputatio) 21:10, 8 Martii 2007 (UTC)

De genere[fontem recensere]

Demiror quo ex fonte declinatio "Mahabharata, -ae" sumpta sit. Nonne, quoniam in Sanscrita Mahābhārata nomen neutrius generis est, verius Latine Mahābhāratum (gen. -i) dicitur? –…–Neander 20:49, 25 Martii 2011 (UTC)

Optime Veda > Vedi movisti, fonte rite citato; sine dubio "categoria:Veda" simili modo movenda est. De Mahābhārata (quam paginam brevissimam olim creavi ego) nescio nunc an declinationem fingere debemus (si fontem non habemus) an potius titulum sine declinatione retinere. Lex de hoc a nobis decreta de multis verbis Sanscriticis recipi potest. De qua re quid dicis? Andrew Dalby (disputatio) 19:27, 27 Martii 2011 (UTC)
Etiam hic Franciscus Bopp nobis succurrit. Videas notam symbolae. Ceterum, si "Kurukṣetra" scribamus <ṣ> litterá cum puncto subscripto, nonne etiam vocalium quantitates servemus? °°° Neander 13:46, 28 Martii 2011 (UTC)
Regula nostra (interdum fortasse oblita!) est, quando nominibus translitteratis secundum systema internationale utimur, in paginis ipsis signa diacritica omnia rite scribere, in titulis autem eadem signa omittere: id sine dubio iam scis. Corrigere suadeo si errores reperis. Andrew Dalby (disputatio) 13:57, 28 Martii 2011 (UTC)