Disputatio:Locutorium

Page contents not supported in other languages.
E Vicipaedia

potius "ūnō tempore" quam "simul" scrībāmus[fontem recensere]

Prīmō ēmendātiō in "simul" placebat - sed tōta sententia mānserat incompta: "ut colloquio per litteras sed simul fruantur" - quid est "colloquium simul"? vel quid "simul frui"? nōnne "simul ac conveniunt" ?? Pendēbam aliquantīsper ("ūnā" vix melius vidēbātur) deinde ad "theodiscismum" ;) (vērēne est?) "ūnō eōdemque tempore" trānsiī, ut dēmum "ūnō tempore" scrīpserim, quam cōniūnctiōnem etiam Cicerō saepe est ūsus: Loci epistulārum "Ad Atticum". Quod fortāsse aptius, sed minus accūrātē dictum - "nūllā/sine ūllā (temporis) dīlātiōne"? Quid cēnsētis? 188.194.19.55 12:45, 22 Iunii 2013 (UTC)[reply]

"sine ullis dilationibus" nunc scrīpsī: plūrāliter, quia nōn dē singulā sed dē plūribus dīlātiōnibus agitur, velut in epistulārum commerciō. 188.194.18.187 06:47, 23 Iunii 2013 (UTC)[reply]

fontēs nōminum nūllī esse videntur :)[fontem recensere]

Unde autem nunc temporis fontīs nōminum sūmāmus? SCHOLAe scīlicet scrīptōrium anteā LOCUTORIUM īnscrībēbātur - num "sīve scrīptōrium" addāmus? Nunc temporis, inquam, cum ūsus fīrmus nōndum sit. Īn SCHOLĀ, cuius sodālis sum, "scrīptōrium" iam dīcī adsolet. Mihi etiam "garrībulum" secundum "vestībulum" placet, sed nūsquam vel audīvī vel lēgī :). Est quaedam compīlātiō Lexicī Recentis Latīnitātis atque Lexicī Auxiliāris Chrīstiānī Helferī, quam exarat Austriacus quīdam: Is, quī sē "cōnfectōrem laterum Latīnōrum" etiam aliquot verba fingere cōnfitētur, sē sub huius annī fīnem ēditiōnem proximam praestātūrum dīcit [1].

Hanc exspectēmus, nī forte aliunde auxilium vēnerit(velut illinc?(proximē 2004ō renovātum) vel illinc; sub illō "Parvo Verborum Novatorum lexico" legitur: "Verba novata magnam partem depromuntur ex operoso ópere cui títulus Léxicon Recentis Latinitatis cura et stúdio Óperis Fundati «Latínitas» ante áliquot annos foras dato." Proptereā, num in ipsō quid reperiātur dubitō. Hīs proximīs septimānīs ā parentibus exemplum meum Theodiscō-Latīnum arcessam - in proximum valēte :) ). 188.194.19.55 12:45, 22 Iunii 2013 (UTC)[reply]