Disputatio:Lingua pluricentrica

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Dolenter confiteor me hanc non intellegere sententiam: "In linguistica diachronica pluricentrica est lingua, quae in increscendo a pluribus locis linguae mediis comparabili modo affecta est." Neander (disputatio) 08:49, 29 Iunii 2014 (UTC)

Id, quod non intellegis, est conatus sententiae Theodiscae vertendae parum quidem processus: " ... eine Sprache, die in ihrer Entwicklung von mehreren sprachlichen Zentren in vergleichbarem Ausmaß beeinflusst wurde. - Forsitan hoc modo: ... est lingua, quae per saecula a pluribus locis mediis, qui inter se eiusdem linguae varietatibus differebant, comparabili modo affecta est.--Utilo (disputatio) 06:59, 30 Iunii 2014 (UTC)
Equidem sententiam Theodiscam hoc modo interpretari velim: "est lingua, ad quam complures linguae dominantes per saecula multum contulerunt." ¶ Pro "comparabili modo" dixi "multum", quod melius mihi quidem videtur cum "conferre ad" constructione congruere (neque argumento ipsi multum importare videtur). "Einfluß", de quo hic agitur, in structura linguae permanebit. Itaque conferendi verbum praetuli afficiendi verbo, quod etiam (vel praecipue) praeterientem motum aut tactum significat. Quod ad "sprachliches Zentrum" attinet, mihi non videtur necesse de loco geographico agi sed fortasse potius de lingua, quae praesentià et auctoritate alicubi praevalet. Dedi has explicationes, ne putares me tantummodo mutandi causa versionem tuam mutasse. Quo modo tibi videtur? Neander (disputatio) 08:29, 1 Iulii 2014 (UTC)
"comparabili modo afficere" nec mihi placuit (scripsi tamen, quod nihil melioris in mentem venerat); explicandum autem esse mihi videtur de unica lingua agi, cui sunt varia "centra", quorum auctoritate per saecula varietates aequivalentes ortae sunt. Contra lingua Francica ab unico "centro" (Lutetia sive aula regali vel Academia Francica) normata est.--Utilo (disputatio) 10:13, 1 Iulii 2014 (UTC)