Disputatio:Lingua Hetthea

Page contents not supported in other languages.
E Vicipaedia

Ad orthographiam: In Hieronymi translatione quae Vulgata appellatur nomen populi illius Hetthei (-orum) est. (Vide e. g. 2. Sam. 11 et aliis locis.) W.Bohmhammel 11.8.2005

Recte dicis, domine, sed Hieronymi Biblia Vulgata, ut dixi, scripta sunt aevo post-classico multis iam digraphis in unam vocalem productam coalitis. Quoque scribit Hieronymus, e.g., "Palestini" (e.g. Gen. 26:14) quo nos, morem classicum sequentes, scriberemus "Palaestini." Generatim suffixu gentili (seu ethnico) -eus adhibitur apud Biblia Latina, sed sine dubio stat pro -aeo, quod patet, e.g., ex versione Graeca ubi invenitur -αῖος (-aîos). --Iustinus 22:38 aug 11, 2005 (UTC)

Fortasse recte censes, fortasse autem e apud Hieronymum aequat i in lingua Hebraica. Ea in lingua Hetthei scripta sunt (litteris a me transcriptis) /ḫittij/ et Palestinenses (Gen. 26,14): /plisttijm/. W. B. 12.8.'5

Non credo suffixum -eum quod in Hieronymo invenimus esse repraesentationem directum suffixus Hebraici -/ij/, nonnullis de causis:
  1. Lingua Latina suffixum aptiorem si qui voluisset hoc facere exhibet, nempe -ius -ia -ium sicuti habemus in Aegyptius, Cydonius etc.
  2. Tempore Hieronymi certe plures Aramaice quam Hebraice callebant, et lingua illa suffixus cognatus est -/a'ij/ et sim., e.g. apud Targum Onceli habemus (numero plurali) פְלִשתָאֵי /plištå'ēj/ et חִיתָאֵי /ḥitå'ēj/.
Fortasse ipsius causa linguae Aramaeae saepe habemus nomina gentium Terrae Mediae Orientalis qui litteris -aei exeunt, e.g. Hebraei, Iudaei, Amorrhaei, Idumaei etc. --Iustinus 20:10 aug 19, 2005 (UTC)

Mihi persuasisti; mutemus igitur nomen in formam Hetthaea eqs. ac deleamus unam ex his articulis. (Dic mihi autem, quomodo; nam mihi non notum est.) W. Bohmhammel 23.8.2005