Disputatio:Latin

Page contents not supported in other languages.
E Vicipaedia

Qui fieri potest, ut hoc verbi legatur in encyclopaedia Latina? 89.65.87.100 18:11, 4 Ianuarii 2016 (UTC)[reply]

Quia omnes Vicipaediae omnibus hominibus inscribuntur, etiam illis qui linguam respectivam imperfecte intelleguntur. Qui igitur verbum "Latin" petunt ad commentationem nostram de lingua Latina conducuntur. Andrew Dalby (disputatio) 18:15, 4 Ianuarii 2016 (UTC)[reply]
Te non intellego. Utique istud "Latin" est nihili verbum tam in lingua Latina quam in plerisque aliis - sola Anglica excepta. Cur ergo verba Anglica hic pro lemmatis accipiuntur, cum haec non sit vicipaedia Anglica? Res in aliis vicipaediis sic se non habent. 89.65.87.100 18:43, 4 Ianuarii 2016 (UTC)[reply]
Intellegis, o amice. Andrew Dalby (disputatio) 18:58, 4 Ianuarii 2016 (UTC)[reply]
Ista pro responsione non valent. Id quod ego peto, est istud "Latin", cum non sit verbum linguae Latinae legitimum, funditus hinc deleri et radicitus exstirpari debere. 89.65.87.100 20:14, 4 Ianuarii 2016 (UTC)[reply]
Id verbis etiam paucioribus facere potes: formulam {{Delenda}} in pagina redirectionis impone! Hic autem haud de "legitimitate", potius de utilitate colloqui oportet: collaboramus enim ad rem lectoribus utilem conficiendam. Redirectio inutilis certe delenda est. Andrew Dalby (disputatio) 20:49, 4 Ianuarii 2016 (UTC)[reply]
En, amice, ipse pro te feci rationemque do.
Haec pagina exigua a lusore quodam anonymo die 25 Maii 2004 creata, statim ab Adamo, grapheocrate nostro sapienti, in redirectionem conversa est. Cur ille hoc fecerit, bene scio: usoribus indoctis anno 2004 difficile erat verba Latina in capsa quaesitionis suggerere. Anno 2015 facile est: qui "latin" haesitanter scribit nunc verba "Latina Lingua" etc. reperiet. Redirectio utilitatem antiquam perdidit. Deleamus igitur! An quis disputat? Andrew Dalby (disputatio) 21:19, 4 Ianuarii 2016 (UTC)[reply]
Verbum Latin #REDIRECT esse debet, ut Latian et Latnia et fortasse similia menda. Aut ad hanc formulam ducere debet: "Showing results for Latin. Search instead for Latina." (Quod autem mandatum profecto est in Latinum convertendum.) IacobusAmor (disputatio) 21:54, 4 Ianuarii 2016 (UTC)[reply]
Modo sex nexus ad "Latin" inveni et correxi (praecipue formam erroneam "[[Latin]]e" habentes), sed alii certe apparebunt. Et in Vicipaedia Anglica "redirections from misspellings" saepe habentur; vide en:Wikipedia:Redirect et, exempli causa, en:Freindship. Lesgles (disputatio) 15:12, 5 Ianuarii 2016 (UTC)[reply]
Ita. Amico anonymo placere volui, sed mihi videtur pauciora scire, quam censet ipse, de consuetudinibus Vicipaediarum. Qui de legitimitate redirectionum disputabit, angelos in caput acus saltantes numerabit. Propositionem deletionis retraho. Andrew Dalby (disputatio) 12:10, 14 Ianuarii 2016 (UTC)[reply]