Disputatio:La Scala (theatrum Mediolanense)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

De nomine[fontem recensere]

Credo nos errare si "alla Scala" > "ad Scalas" vertimus. Credidi ego, usque hodie, Teatro alla Scala et Piazza della Scala ob "scalam" i.e. portum fluvialem nuncupatas esse, sed erravi. Nomen habent propter ecclesiam S. Maria della Scala iamdudum deletam. Haec ecclesia Mediolanensis non fuit "S. Maria de Scala ad Paradisum" (sicut re vera alibi reperimus): rursus breviter erravi ... Fuit ecclesia S. Mariae a Regina Scaligera condita! Igitur fortasse, cum Ephemeride, nobis oportet "La Scala (Mediolanum)" aut "La Scala (theatrum Mediolanense)" scribere? Andrew Dalby (disputatio) 18:38, 9 Februarii 2014 (UTC)

Si Wikiepdia sic recte dicit "The noble family of the Scaliger (also Scaligeri, from de Scalis or della Scala)," locutio Teatro della Scala ut videtur = Theatrum de Scalis. Si autem theatrum ex Regina Scaligera appellatur, tum nomen Latinum more Linnaeano erit Theatrum Scaligeranum. IacobusAmor (disputatio) 18:46, 9 Februarii 2014 (UTC)
Ita, nomen gentilicium huius familiae Latinum est "Scaliger". Sed theatrum non a Regina Scaligera appellatur; nomen habet Italianum ab ecclesia, quae agnomen habuit Italianum dominae Scaligerae. Igitur, si Latine "Theatrum Scaligeranum" sine fonte scribimus, in errorem etymologicum (mea sententia) cadimus. Andrew Dalby (disputatio) 18:55, 9 Februarii 2014 (UTC)
What does the Vatican call other things that are alla Scala and della Scala and such? E.g. Santa Maria della Scala (Siena). For that matter, since the theater in question was named for the (demolished?) church, does the Vatican have a Latin name for Santa Maria alla Scala? IacobusAmor (disputatio) 18:57, 9 Februarii 2014 (UTC)
As I said, "alla Scala" was the church's Italian nickname. Its Latin name, so far as I could find, was "Sancta Maria ad Portam". Andrew Dalby (disputatio) 19:29, 9 Februarii 2014 (UTC)
Santa Maria della Scala, a Roman Cardinal titular church, in called "Sanctae Mariae Scalaris", vide [1]--Utilo (disputatio) 19:30, 9 Februarii 2014 (UTC)
It's an interesting discussion, but I think it's getting away from the name of this theatre :) Andrew Dalby (disputatio) 19:48, 9 Februarii 2014 (UTC)

Ut ad theatri nomen redeamus: Mihi quidem videtur nomen Italicum retinendum esse, donec attestatio Latina appareat (aut saltem etymologia certa proficiscatur). Item de nomine plateae sentio.--Utilo (disputatio) 20:15, 9 Februarii 2014 (UTC)