Disputatio:Kristiansund

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Estrecio?[fontem recensere]

Quid significat verbum estrecio? IacobusAmor 01:27, 5 Maii 2007 (UTC)

Kristiansund est Latine 'Fretum Christiani'. De quo subit mentem Hisp. estrecho 'fretum', cuius speciem forse antiquiorem "estrecio" istud praebere affectat. Repudiandum est hoc nomen, nec "Fretum Christiani" quidem satis facit. --Neander 02:23, 17 Novembris 2008 (UTC)

Nomina "Christianisoundi" (!!) et "Fosna" removeo: Fosna est regio Norvegiae (et cultura Palaeolithica homonyma, et taberna sic nuncupata), minime urbs. Credo hanc urbem in fontibus Latinis iacere, sed quo nomine? Pro tempore, barbarismo Estrecio remoto, sub titulo Kristiansund repono. Andrew Dalby (disputatio) 09:39, 17 Novembris 2008 (UTC)

De "Fosna" erravi: est re vera antiquum nomen oppidi. Restituo in pagina. Andrew Dalby (disputatio) 09:55, 17 Novembris 2008 (UTC)