Disputatio:Iosephus Schumpeter

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Pagina honorata Iosephus Schumpeter fuit pagina mensis Iulii 2010.

Universitatem "Cernovicensem" mente finxi, nam nescio, quomodo "Czernowitz" / "Chernitsi" / "Чернівці" Latine dicatur. --Neander 12:47, 7 Iunii 2009 (UTC)

De nomine Oeconomicus[fontem recensere]

Quia in usu est hic, egomet usus sum Oeconomicus pro economist; sed in lexicis inveni: oeconomia = economy, economics, management of household affairs; oeconomicus -a -um, economic, pertaining to household affairs adj; oeconomus = professio (e.g. qui domus oeconomia curat et ministrat). Non melius Oeconomus appellatus sit Schumpeter et Adam Smith?--Rafaelgarcia 18:16, 23 Iunii 2009 (UTC)

Iam oppertus sum, ut quispiam rationem reposceret, quare vocibus oeconomia, oeconomica ; oeconomus, oeconomicus (neque voce oeconomista) usus sim. Hac ratione (de qua scilicet disputare licet) inter has voces distinxi:
* oeconomia: 'rei familiaris administratio, dispensatio' ;
* oeconomus: 'rei familiaris administrator, dispensator' ;
* oeconomica (sc. scientia): 'scientia academica, quae systema et structuram oeconomiae (cf. oeconomica neoclassica) atque evolutionem eiusdem (cf. oeconomica evolutionalis) cognoscere et ad scientificam normam describere studet' ;
* oeconomicus: '(politicae) oeconomicae scientiae studiosus, qui oeconomiae systema, structuram, evolutionem cognoscere et ad scientificam normam describere studet.
* oeconomista: homo oeconomicae expertus, qui res ad oeconomiam pertinentes praesertim mathematicis et statisticis instrumentis investigat et qui munere publico aut privato fungentes plerumque societatibus cautionum, argentariis institutisque pecuniarum suppeditandarum ("finanza") serviunt.
Scio meum usum aliquantulum ab usu linguarum Romanicarum abhorrere, at meá quidem sententiá distinctiones a me sustentatae accuratiores sunt et, ut credo, rerum naturá desideratae. Neque vero volui serviliter usum antiquitatis sequi, nam nec Graeci nec Romani antiqui academicam scientiam oeconomicam exercuerunt. Cultura adeo mutata est. Ergo et itaque, Adam Smith et Schumpeter mihi videntur esse oeconomici, non oeconomi.
Habesne pro certo te hanc symbolam meliorem reddidisse istis mutationibus factis? --Neander 19:59, 23 Iunii 2009 (UTC)
Neander, haud dubio te plus de lingua quam me scire. De oeconomi, oeconomici, oeconomistae distinctione egomet nescio. Sed, hic credo me, cum oeconomia= economics et economics (science) dixi, saeculi septimi et octavi usum sequi, quamquam tu discrepas.
E.g. lege exempla ubi oeconomia = economy apud Statistica Europae 1792: "Ab anno ergo 1763. Carolus [se] pace utens felicitati populorum suorum se dedidit, ad evehendum commercium, oeconomiam et statum militarem, quae omnia neglecta sunt; sacram inquisitionem etiam restruxit et regulavit." Et ecce Google quod dat titulos librorum sicut "Dissertationem philosophicam de felicitate patriæ per oeconomiam promovenda" ab Anders Celsius anni 1731 Upsalae; "Dissertatio philosophica quaestionem, utrum per oeconomiam, an vero per bellum salus reip. magis promoveatur, solvens [microform] / quam ... praeside celeberrimo viro Petro Kalm ... publicae bonorum censurae modeste submittit stipendiarius regius Nicolaus Crusell ; die XX. Decembr. anni MDCCLV. in aud. maj. H.A.M.S" (1755 UK); Et vide in pagina secunda huius tractatus oeconomiae politicae De Valoris Natura a bJ Gorlof 1838 qui aliquanto disputat de lege Sayi (Say's law). Et sunt alii loci quos inveni per Google.
Verum enim dicis nec Graecos nec Romanos antiquos academicam scientiam oeconomicam exercuisse, sed per aetates cum novae res reperiuntur, novos sensus vetera verba saepe capiunt. Hic ita accidit.
Re vera, autem, ut dixi supra, vocabulum oeconomus non inveni sensu homo expertus seu scientificus de re oeconomica. Sed si novum sensum accipimus pro oeconomia, nonne sequitur novum sensum pro oeconomus possibilem fore? De hoc nescio, sed, ut tu dixisti supra, et ego nunc inveni Google utens, linguae Romanicae usae sunt vocabulo economista, quod ambos sensos tuos oeconomista et oeconomicus supra dicit, et economo usaae sunt sensu Latino veteri significante "[Persona] que administra los bienes de la diócesis autorizada por el obispo." vel similem.--Rafaelgarcia 02:55, 24 Iunii 2009 (UTC)
Ecce Fons utilis quae dat oeconomicus = oeconomista, ambo Latine.--Rafaelgarcia 03:11, 24 Iunii 2009 (UTC)
Rafael, gratias tibi ago quod hanc rem animadvertisti. Iis in sententiis, quas primo attulisti, oeconomia eadem vi adhiberi videtur quá egomet ipse quoque utar. Praesertim grates habeo ob libellum Gorlofii, quem mihi legendum ex interrete hamasti. Quo libello Gorlof oeconomiá politicá, doctriná oeconomicá, scientiá oeconomicá eadem significatione utitur atque ego oeconomicá usus sum. Facile concedo me in eo ab aliis discrepare, quod capite (sc. scientiá, doctriná) omisso hóc adiectivo utor ut substantivo, partim lexico Pitkärantae incitatus, quod lemma oeconomice Graecissans praebet. Licet haud raro hoc fiat (cf. musicam pro arte musica), concedo me hac in re praecipitanter egisse. Itaque nunc mihi videris recte fecisse, cum "oeconomicam politicam | neoclassicam", vocum nexum aliquatenus cacophonicum, in oeconomiam politicam | neoclassicam mutasti. Duobus autem locis leviter tua mutata retractavi ita, ut et communi normae obtemperarem et distinctiones a me ipso desideratas servarem. /// Gaudeo quod José Juan Del Col auctore ambo consentire videmur Adamum S. et Iosephum S. fuisse oeconomicos. --Neander 19:16, 24 Iunii 2009 (UTC)
Nescio an linguam Hispanicam intelleges, sed ecce res curiosa quam dixit haec pagina Wikipediae Hispanicae:
"En la segunda mitad del siglo XIX, algunos teóricos del laissez-faire (libre mercado), comenzaron a argumentar que el estado no debería regular los mercados; que la política y la economía actuaban de acuerdo a diferentes lógicas y que la economía política debía ser reemplazada por dos disciplinas separadas: ciencia política (o teoría social en general) y economía. Este movimiento ha sido visto, particularmente por pensadores marxistas, como uno de los principios de la fragmentación de la ciencia social."
sc. Latine: "Secunda saeculi XIX parte, nonnulli mercatús liberi periti coeperunt arguere ne civitates in mercatús se interponant, quia politica et oeconomia "logicas distinctas" sequuntur,qua propter oeconomia politica fracta est in duas disciplinas distinctas: scientia politica, et oeconomia."--Rafaelgarcia 21:16, 24 Iunii 2009 (UTC)

Si omnes de verbo oeconomicus = "economist" consentiunt, oportet categoriam Categoria:Oeconomi mutare. Placetne? Andrew Dalby (disputatio) 12:38, 25 Iunii 2009 (UTC)

Placet mihi. :)--Rafaelgarcia 15:47, 25 Iunii 2009 (UTC)
Mihi quoque. (Res improvisa! :-) --Neander 22:41, 25 Iunii 2009 (UTC)
Neander, me paenitet iterum hoc reconsiderare, sed inveni novos locos (Confer Disputatio:Oeconomia) ubi oeconomica = economics datur, et nunc censeo te semper rationem de hoc habere.--Rafaelgarcia 20:55, 26 Iunii 2009 (UTC)

Aloisius[fontem recensere]

Estne causa cur formam latinam praenomini alteri, Alois, non dederimus? --Iustinus 02:42, 7 Iulii 2010 (UTC)

Iterum: Cur non Aloisius?--Utilo 18:15, 25 Iulii 2010 (UTC)

Feldmarschalleutnant[fontem recensere]

According to the German site Schumpeter's stepfather was Feldmarschalleutnant, something like locumtenens marescalci campestris. - A question: heros nobilis = vir nobilis?--Utilo 18:20, 25 Iulii 2010 (UTC)

Recte dicis. Ergo ambos locos correxi. --Neander 13:11, 7 Augusti 2010 (UTC)