Disputatio:Ioannes Iacobus Russavius

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Indicia duplicia[fontem recensere]

Neander indicia nativitatis et mortis removit, fortasse quia iam in capsa reperiuntur. Puto autem haec in primo paragrapho manere debere, quia lector ea ibi sperat et quia capsa nexus non habet. Quid dicunt alii? Lesgles (disputatio) 14:36, 17 Augusti 2016 (UTC)

Ita, indicia removi, quia iam in capsa sunt, et putavi nativitatis decessusque indicia, cum nexibus, in corpore commentationis (ubi de vita agetur) aptius commemoratum iri. Sed per me sit ita ut voluisti, cum nondum nihil nisi praefationem habeamus. Neander (disputatio) 15:15, 17 Augusti 2016 (UTC)
Per me necesse est indicia "vitalia" aliasque res notabiles in textu retinere ... textumque augere! Si res in capsa relatas utiles esse censemus, maneant, sed (nexibus fontibusque fidei dignis carentibus) ne locum textús usurpare praetendant. Andrew Dalby (disputatio) 16:50, 17 Augusti 2016 (UTC)
Quae cum ita sint, non satis utilis esse videtur capsa, cuius retinendae causa imaginem repetitam dempsi. Itaque pristinam imaginem restitui. Neander (disputatio) 06:00, 18 Augusti 2016 (UTC)
Parvo et circumscripto usui capsarum semper faveo ego. Lesgles (disputatio) 13:33, 18 Augusti 2016 (UTC)