Disputatio:Ioannes Frossardus
(Redirectum de Disputatio:Ioannes Froissartius)
Fons primae recensionis[fontem recensere]
Meyers Großes Konversations-Lexikon, vol 7. Lipsiae 1907, p. 164-165 (hic in interreti)
De nomine[fontem recensere]
"Ioannes Froissartius" vel "Froissartus" tardius, "Frossardus" paulo saepius in fontibus extra Vicipaediam reperio. Editiones chronicorum Latinae nomen "Frossardus" praeponunt: Frossardi ... Historiarum opus omne. Ergo titulum paginae nostrae "Ioannes Frossardus" suadeo. Quid dicunt alii? Andrew Dalby (disputatio) 20:17, 16 Maii 2020 (UTC)
- Nihil contra habeamus! Revera etiam hic https://www.deutsche-biographie.de/pnd118536370.html versio Froissartii non proponitur. Tamen generatim - quod attinet et ad nomina locorum peto veniam hanc: etiam versionem quae auribus placet interdum praeferas. Quae versio potius inusitata esse potest. Me opiniante: Fonte uno invento versio vel rara adhiberi potest. Quoad laborem concretum Vicipaedianum: quis nunc FROISSARTIOS omnes FROSSARDIS substituet? Giorno2 (disputatio)
- Id possumus facere, sed non necesse est. Linguis naturalibus synonyma admittuntur; systemate Vici redirectiones admittuntur. Si, exempli gratia, "Frossardum" ad caput paginae praeferimus, "Froissartius", fonte fidei digno attestatus, aliis contextibus legitimus manet.
- Libris topographicis et historicis mediaevalibus, quos his diebus lego, omnis fere urbicula, omne fere oppidum, nomina Latina plura possidet. Si nomen singulum melius quam alia seligere possumus, iam bene fecerimus!
- Fortasse hoc casu plures fontes exspectare oportet. Incertus sum. Andrew Dalby (disputatio) 13:23, 17 Maii 2020 (UTC)