Disputatio:Ialuit

Page contents not supported in other languages.
E Vicipaedia

UV, rectificavisti nexum[fontem recensere]

UV, rectificavisti nexum ab "Jaluit" ad "Jaluit (atolu)," sed puto lemma melius esse hoc. Cur praefers illum? Similiter Kwajalein et octingenti quadraginta septem alia atolua! IacobusAmor 23:09, 21 Iunii 2008 (UTC)[reply]

Redirectionem duplicem rectificavi, quia Ialuit redirexit ad Jaluit et Jaluit redirexit ad Jaluit (atolu). Tu ipse paginam bis movisti, vide [1]. Si putas alium lemma melius esse, libenter paginam iterum move! --UV 23:55, 21 Iunii 2008 (UTC)[reply]
Scripsi "Jaluit (atolu)" quia usor ignotus 88.19.13.147 in Insulae Marsalienses scripserat permulta formae "Nomen (atolu)" exempla, sed puto eum erravisse et solum "Nomen" esse optimum, sicut Cuba, non "Cuba (insula)," et Nova Guinea, non "Nova Guinea (insula)." IacobusAmor 03:23, 22 Iunii 2008 (UTC)[reply]
Bene, libenter paginam move ad nomen melius! --UV 10:25, 22 Iunii 2008 (UTC)[reply]
Sed nunc usor Abigor rem ad Jaluit (atollum) movit. Puto verbum atollum hic non requisitum esse. Certe non sunt alia Jaluit—Jaluit atollum et Jaluit non-atollum? IacobusAmor 22:05, 29 Ianuarii 2009 (UTC)[reply]