Disputatio:Hellespontus

Page contents not supported in other languages.
E Vicipaedia

Dardanellae[fontem recensere]

Hi fontes "Dardanellas" non fretum, sed castella duo (Sestus et Abydus) ad angustias freti sita, appellare dicunt. Igitur ad Hellespontum moveo: id nomen usitatissimum est huius freti. Andrew Dalby (disputatio) 14:18, 10 Octobris 2012 (UTC)[reply]

Gaspar Schott, Cursus Mathematicus (Bambergae & Francoforti, 1677)
Vergleichendes Wörterbuch der alten, mittleren und neuen Geographie (Gotha 1829).

Haec verba etiam retraho:

Praeterea, Hellespontium Pelagus et Rectum Hellesponticum. !--Vide en:Dardanelles.--

"Hellespontium Pelagus" venit ex Encyclopaedia Britannica 1911 in pagina en:Hellespont anno 2005 (et inde anno 2011 in en:Dardanelles), sed an fons primus Encyclopaediae Britannicae Latine aut Graece scriptus sit, nescimus. "Rectum Hellesponticum" fuit error aut ludus editoris en:User:Polylerus anno 2005 (hic habemus differentiam): per septem annos apud en:wiki remansit, et etiam hodie remanet. Andrew Dalby (disputatio) 14:50, 10 Octobris 2012 (UTC)[reply]