Disputatio:Dubis (praefectura Franciae)

Page contents not supported in other languages.
E Vicipaedia

In Caesaris De Bello Gallico (1, 38) flumen cuius nomen huic praefecturae datum est Dubis nuncupatur. Opportetne auctoritatem illius (fortasse digniorem fide quam Murray) sequi ? ThbdGrrd 15:06, 24 Augusti 2008 (UTC)[reply]

Recte dicis. Per me licet paginam moveas. --Fabullus 15:12, 24 Augusti 2008 (UTC)[reply]
Res videtur esse difficilior quam putavimus: Secundum Hofmannum Caesar scripsit "Alduasdubis", non "Dubis" (quod tamen in textu meo scholastico invenio). Fortasse manuscripta inter se differunt. Textum scientificum videre velim. --Fabullus 15:45, 24 Augusti 2008 (UTC)[reply]
Alias fontes, e.g. chartas et chronicas Medii Aevi, cras quaeram ThbdGrrd 16:17, 24 Augusti 2008 (UTC)[reply]
Cassell's: "Dūbis -is, m. river in Gallia Belgica (now the Doubs)." IacobusAmor 16:21, 24 Augusti 2008 (UTC)[reply]
Secundum editionem Oxoniensem Renati Du Pontet, libri manu scripti operis De Bello Gallico habent alduas dubis; Henricus Valesius primus in editionem suam alduas reiecit et Dubis tantum scripsit.
Ego in paginis Vicipaedicis ab initio nomina praefecturarum Francicarum e vetere pagina Francia tuli; interdum id quod Vicipaedianus ignotus scripsit confirmavi; interdum dubitavi et mutavi. Veniam peto quia hic, nomen confirmans, attributionem malam in pagina addidi: re vera formam Alduabis repperi apud "Orbis Latinus", non apud Murray. Murray scribit Dubis. [Postea addidi:] Konrat Ziegler, Walther Sontheimer, edd. Der kleine Pauly: Lexikon der Antike (Monaci: Artemis, 1975; DTV, 1979) etiam habet Dubis, et fontes citat: Caesar (sed male, ut videtur!); Strabo (et confirmo: Δοῦβις); Ptolemaeus, Geographica 2.10.3; imperator Iulianus, epistulae 38.68.
Habemus igitur fontes bonos pro "Dubis", et minime debemus ad Graesse adhaerere; Graesse est fons dubiosus quia saepe nominibus bonis nomina mala addit. Pagina movenda est, ut credo. Andrew Dalby (disputatio) 18:57, 24 Augusti 2008 (UTC)[reply]
Id nunc feci; notas fontium ad paginam fluminis Dubis removi: OK? Andrew Dalby (disputatio) 19:10, 24 Augusti 2008 (UTC)[reply]