Disputatio:Departimentum Iustitiae Civitatum Foederatarum

Page contents not supported in other languages.
E Vicipaedia

Valete! Quamquam iam paginam ita creavi, mihi tamen videtur esse "departimentum" pessimam latinitatem, cum melius nobis "ministerium" conveniat. Latinitas etiam neque multum stricta esse debeat. Quid vero vobis opinio est de re hac?

"Ministerium" malo, sed fortasse aliis aliter videtur. Gratias multas tibi ago propter paginam novam bona Latinitate scriptum!
Quo dicto, rem parvam indico de sententia Officialiter, Departimentum Iustitiae operas incipit, Iulii die primo, 1870 anno. Hodierni Anglice loquentes saepe sententias "Adverbium + comma + res" scribunt; maiores nostri rarius; Latine loquentes etiam rarius. Suggero "Ministerium Iustitiae operas suas Iulii die primo, 1870 anno, rite incepit". Andrew Dalby (disputatio) 10:06, 16 Martii 2018 (UTC)[reply]

De lemmate[fontem recensere]

In duobus dictionariis hodiernis, department =

Cassell's: (1) office: munus, provincia. (2) branch, division: pars, genus.
Traupman: (1) of administration: provincia, administratio. (2) branch: genus. (3) academic: facultas IacobusAmor (disputatio) 11:54, 16 Martii 2018 (UTC)[reply]
Iuxta "administrationem" habemus "procurationem". Cf. etiam Livium 4.8 "ministerii procurationem"! Andrew Dalby (disputatio) 12:44, 17 Martii 2018 (UTC)[reply]