Disputatio:Cosmica radiatio micrometrica primordialis

Page contents not supported in other languages.
E Vicipaedia

Unda -ae f. "Onda" est romanicismus! Praeterea, et "microunda" est vox "mixobarbarica" ut ita dicam. Nonnulli igitur dicunt microcyma -tis n.--cf. el:Μικροκύματα --Iustinus 21:53, 29 Iulii 2007 (UTC)[reply]

Equidem Iustino assentior: unda, non "onda". /// Et de "undica" adiectivo valde dubito. Pitkärantam secutus dixerim undulatorius,-a,-um 'ad undas pertinens'. /// Etsi vox mixobarbarica est microundulatoria, nescio quomodo mixobarbarismos omnino evitare possimus. Quamquam, mea quidem sententia, haud infeliciter dici possit Radiatio cosmica microcymatica. --Neander 16:46, 15 Iunii 2009 (UTC)[reply]
Cum "microcyma" legi, cogivati de "macrocyma" quod dicitur unda oceanica magna, vel magna altitudine vel melius dictum (secundum consuetudinem scientiae) magna amplitudine. Quo microcyma, mea sententia, fuerit "unda amplitudine minore". Sed micro in microwave venit non e graeca lingua per se sed e systemate internationali unitatium: significat enim "micrometrum", ubi "microwave"="unda micrometrica" (electromagnetica), quae aeque potest esse aut magna aut minore amplitudine.--Rafaelgarcia 17:08, 15 Iunii 2009 (UTC)[reply]
Propono igitur: "Prisca Micrometricaque Cosmi Radiatio" --Rafaelgarcia 17:38, 15 Iunii 2009 (UTC)[reply]
Bene. Tute optime has res cognovisti. Equidem potius "cosmica" adiectivo usus dixerim Cosmica radiatio micrometrica primordialis. Copulativa coniunctione non est opus, nam adiectiva hierarchice intelleguntur, scilicet "[[radiatio micrometrica] primordialis]. --Neander 18:03, 15 Iunii 2009 (UTC)[reply]
Sane. Magis his de rebus scis tu, ego disco.--Rafaelgarcia 20:18, 15 Iunii 2009 (UTC)[reply]