Disputatio:Contentio Arabo-Israëlitica

Page contents not supported in other languages.
E Vicipaedia

An melius "Contentio inter Arabes et Israelitas"? Andrew Dalby (disputatio) 09:47, 30 Octobris 2011 (UTC)[reply]

An "Contentio Arabo-Israelitica"? ¶ Ceterum, cum constet his in rebus multas esse veritates, suadeo, ut versio Vicipaediae Anglicae quam exactissime in Latinam convertatur — simpliciter quod severae moderationi subiecta omnes partes audire conari videtur. Neander 12:25, 30 Octobris 2011 (UTC)[reply]
Uter novus titulus mihi placet; nescio quem melior sit, sed video "Israelita" melius esse quam "Israelanus"!

Recte dicis, Neandre, de multis veritatibus Medii Orientis. Minime experta sum politicae vel historiae huius regionis. Paginam scribam (ut fortasse videtur) ut omnes illas 1000 Paginas denuo haberemus, sperans aliquem eam supplere, emendare, perficere -- aut nunc aut serius. Multi editores hic sunt, ut opinor, qui de his rebus plura sciant quam ego. A. Mahoney 20:31, 4 Novembris 2011 (UTC)[reply]