Disputatio:Cogitatio

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Political correctness[fontem recensere]

Modo commentationem de hac re incepi, "rectitudo politica" nomine, nam haec appellatio citima est verbo q.e. correctness nomini Anglico aliisque linguis usurpato. Cur comitatem elegisti, mi Neander? Aut commentationem de cogitatione mutare possumus, aut redirectionis paginam creare, aut symbolam meam renominare, de quo autem haereo, comitate tam aliis linguis dissimili. Mattie (disputatio) 17:40, 29 Septembris 2012 (UTC)

Cum de "political correctness" Latine reddenda cogitabam, fortasse non satis cogitabam -- eheu, quamquam de cogitatione scribebam! :-) Forsitan comitas rem ipsam acu non tangat, nam homines "politice correctos" (sit venia verbo!) solum ex voluntate benigna agentes depingit, rationesque opportunitati servientes praetermittit. De rectitudine politica mihi hos versús exaranti nulla fere opinio animum subiit. Pro rectitudine Cicero certe, ut mihi videtur, aequalitatem dixisset. Equidem ipse demiror, quid "political" hic sibi velit, utrum de "politics" an de "policy" agatur. Neander (disputatio) 17:06, 2 Octobris 2012 (UTC)