Disputatio:Clepsydra

Page contents not supported in other languages.
E Vicipaedia

Quid accidit hic? Clepsydra est horologii genus, sicut ex mutationum historia huius symbolae videtur. Nunc autem interwikia commutata sunt et de epitonio sub falso nomine disseritur. Wasserhahn/water tap etc est Latine epitonium sicut apud Varronem (Rust. 3.5.16) et Vitruvium (Arch. 9.8.11) legitur. --Neander 00:24, 4 Decembris 2009 (UTC)[reply]

Et epistomium apud Senecam (secundum Cassell's). IacobusAmor 00:47, 4 Decembris 2009 (UTC)[reply]
Oxford Latin Dictionary nihil de "epistomio" scit, sed s.v. epitonium etiam Senecam (ep.86.6) adfert. Thesaurus Linguae Latinae autem dicit (s.v. epitonium) formam "epistomium" ex coniectura vetere ortam re vera non exstare. Nihilo minus, reversione clepsydrae opus est. --Neander 01:34, 4 Decembris 2009 (UTC)[reply]
Confiteor me hanc rem conversi quoniam adhuc nexus ad en:Tap, de:Hahn et fr:Robinette carebant. Iuxta Baxter et Johnson clepsydra = "tap or spigot" in lingua barbara. Si constat, quaeso ut moveatis hanc rem ad "epistomium". Nihilominus, quoad etymologia spectat, clepsydra a klepto et hydor, videlicet "rapio" et "aqua" derivatur, quod, mea sententia, sensu aliquid generali adhiberi potest.82.36.89.155 09:15, 4 Decembris 2009 (UTC)[reply]
Baxter et Johnson Mediaeval Latin Word List: "Clepsydra (clepsedra, clysedra) spigot, tap c 1141, c 1204; water-clock 13c."
... quá ratione a te redditá constat te haud temere egisse. Forsitan epitonii vocabulum exeunte antiquitate oblivioni datum sit, et deinde medio aevo ad vocabulum decursum sit clepsydrae, quippe quae machinulam repraesentet, unde aqua guttatim cadat, tamquam si de epitonio (vitiato quidem) agatur. Credo denique nos consentire epitonium esse praeferendum, quia polysemiá liberum est. --Neander 21:47, 4 Decembris 2009 (UTC)[reply]
Si Cassell's credatur, sola verbi significatio tempore Ciceronis fuit 'waterclock', et 'tap' (significatione 'of a cask') fuit obturamentum (Plinius). IacobusAmor 12:44, 4 Decembris 2009 (UTC)[reply]
Opturamentum magis "bung" aut "plug" barbare significat ut puto te inventurum, non artificium valvula praeditum.82.36.89.155 14:59, 4 Decembris 2009 (UTC)[reply]
Ita, "epi[s]to[n/m]ium", et hic sensus mediaevalis verbi "clepsydra" est 'tap'—etiam significatione 'of a cask', quia haec est qui verbum 'tap' significavit saeculo priore quando scripserunt illa lexica. Sensus hodiernus paulo differt. (Cf. lexicon Anglicum anno 1913 scriptum: spigot, tap, faucet.) —Mucius Tever 13:25, 5 Decembris 2009 (UTC)[reply]
Ecce specimen obturamenti moderni. --Neander 22:05, 4 Decembris 2009 (UTC)[reply]

epistomium/epitonium[fontem recensere]

Vide etiam http://athirdway.com/glossa/. --Alex1011 23:09, 4 Decembris 2009 (UTC)[reply]

Quid est "hansa"?[fontem recensere]

Saepissime clepsydrae hansam aut rotulam habent... Verbum rotula scio, sed quid est hansa? --Robert.Baruch 23:50, 3 Decembris 2010 (UTC)[reply]

Corrupta orthographia ansae (sc. handle) est. Mihi scribi "ansas vel rotulas" aptius videtur, sed errare possim. — Mattie disp 00:28, 4 Decembris 2010 (UTC)[reply]

Clepsydra vs epitonium[fontem recensere]

Refert clepsydram (genus horologii) ab epitonio (genus valvulae) distinguere; paginam suam quamque habere oportet.--123.192.64.184 03:17, 4 Decembris 2010 (UTC)[reply]

Rem de epitonio iam habemus, itaque pagina de clepsydra non est transnominanda... Simpliciter hanc paginam mutare debemus ut solum ad genus horologii spectet. — Mattie disp 04:35, 4 Decembris 2010 (UTC)[reply]
Ita. Recte monuisti.--123.192.64.184 05:06, 4 Decembris 2010 (UTC)[reply]