Disputatio:Claudius Ptolemaeus

Page contents not supported in other languages.
E Vicipaedia

‘pater geographiae’[fontem recensere]

Scilicet Ptolemaeus non fuit ‘pater geographiae’ ut antea Herodotuspater’ fuit ‘historiae’. Hic enim fuit primus aut saltem unus e primis historiographis Graecis, ille tamen haudquaquam primus fuit geographus, sed potius ‘culmen’ geographiae Graecae, a multis geographis illustribus praecessus, ut - e.g. - Eratosthene Cyrenaeo. ‘Culmen’ igitur mihi videtur appellatio magis idonea. --Fabullus 16:48, 25 Septembris 2007 (UTC)[reply]

Quae est versio Latina huius tituli Arabici? Almagest an Almagesta an Almageste? --Fabullus 16:52, 25 Septembris 2007 (UTC)[reply]

Thesaurus linguae Graecae enumerat hunc librum sub nomine Syntaxis mathematica. Sed in libris antiquis reperio: Epitoma in Almagestum Ptolemaei (accusativus: 1496) et Almagestum Cl. Ptolemaei Pheludiensis Alexandrini, astronomorum principis, opus ingens ac nobile, omnes coelorum motus continens (Venice: Petrus Lichtenstein, 1515) (nominativus). Almagestum igitur. Andrew Dalby (disputatio) 18:25, 25 Septembris 2007 (UTC)[reply]
Gratias tibi ago. --Fabullus 20:40, 25 Septembris 2007 (UTC)[reply]