Disputatio:Chemicus

Page contents not supported in other languages.
E Vicipaedia

Ack! --Iustinus 00:22, 12 Ianuarii 2011 (UTC)[reply]

Possumus restituere, si meliorare vis! Pagina fuit index chemicorum paucissimorum; plura reperis in Categoria:Chemici. Andrew Dalby (disputatio) 09:47, 12 Ianuarii 2011 (UTC)[reply]
Ah! An recte intellego hanc enumerationem esse chemicorum quorum nomina Latina attestantur? Id antea nescivi. Si sic, oportet in pagina ipsa aperte dicere. Andrew Dalby (disputatio) 08:13, 6 Septembris 2012 (UTC)[reply]
Est enumeratio chemicorum omnium, vel sub nomine Latino notorum, vel sub nomine alius sermonis. Hoc est, nunc talis est: paginam recreavi cum in pagina de Chemia ipsa laborabam, quia similes paginas de mathematicis, physiciis, aliisque scientiarum peritis habemus. Non necesse est nomina Latina tantum hic habere, dummodo chemicus(/a) clarus(/a) sit, ut mihi videtur. A. Mahoney (disputatio) 12:15, 6 Septembris 2012 (UTC)[reply]
Recte dicis. Da veniam: summarium Iustini vidi, me olim paginam delevisse memini, te recentius recreavisse sub specie generaliori nescivi :) Andrew Dalby (disputatio) 13:23, 6 Septembris 2012 (UTC)[reply]

Haec fuit inter classem paginarum quas in summa Vicipaediae antiquitate incepi ad numeranda nomina attestata Astronomorum, Philosophorum, Mathematicorum et ita porro. At male feceram, primum quod nusquam dixi argumentum indicis, dein quod attestationes non dedi (Vicipaedia nondum notas habente). Et hac pagina forsitan denique quod tam exiguam turmam invenissem numerassemque... qua de causa Andreas noster paginam totam deleverit. Te igitur, domina Mahoney, indicem petente nihil invenisti. Indicem veterem modo restauravi. --Iustinus (disputatio) 17:27, 6 Septembris 2012 (UTC)[reply]

Bene est, O Iustine: certissime debemus paginas habere de chemicis hic nominatis, ut illo Bunsen e.g. Gratias tibi! A. Mahoney (disputatio) 19:04, 6 Septembris 2012 (UTC)[reply]