Disputatio:Britannia Minor

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Pagina honorata Britannia Minor fuit pagina mensis Ianuarii 2012.

Why the change to Britannia-Minor?--Usor:Ioscius 17:31, 29 Maii 2006 (UTC)

I thought Armorica was its usual name in Latin? I see (via Google -- I haven't checked the Latin text) that Geoffrey of Monmouth called it "Britannia Minor", but he isn't a totally serious authority. But perhaps I'm out of date. Andrew Dalby (disputatio) 16:20, 3 Februarii 2007 (UTC)
I took out "In aetate mediaevali, Britannia Minor erat regni Anglici pars, quamquam iam pars Reipublicae Franciae." It was never part of the kingdom of England. I'm afraid that assertion has been there for years. Andrew Dalby (disputatio) 10:00, 12 Novembris 2010 (UTC)
Wasn't it part of England even during the Hundred Year war?--Xaverius 10:26, 12 Novembris 2010 (UTC)
There was a short period when it was allied to England, according to the English article; that's a long way from being part of England. Not that I'm an expert on this, but English possessions were further south (Aquitaine etc.) -- and even they were not "part of the kingdom of England". Andrew Dalby (disputatio) 11:42, 12 Novembris 2010 (UTC)
To come back to the earlier point about the name, "Britannia Minor" (not "Armorica") seems to be preferred in medieval Latin sources that I have now checked. Andrew Dalby (disputatio) 12:31, 12 Novembris 2010 (UTC)

Praecellit Aremoricae Britannia Minor[fontem recensere]

Ut Britto disputatio ista animum meum excitat addendo opinionem.
Primo, una questio incidenta surrexit per commentarium quod alter Britannia possessio Angliae fuisset. Talis non rectum videtur praecipue ad lumen iuris feudalis vassallaticumque. Fundamentaliter ius istud personalis est. Sic Gaufridus, Henrici II filius, per conubium cum Constantia Ducissa Britanniae Dux eiusdem feudis factus est. Tum erga Regem Franciae eius dominum supremum feudatarius et vassalus factus erat perinde ac Duces Aquitaniae, Normanniae, Comes Andegaviae, Pictaviae. Mortuo alterutro, inter superviventem et successorem, qui non necessarie haeres, hominaticus sive homagius novus praestandus erat et e manibus Superanis feudum recapturum. Eo modo nec Normannia neque insulae Normanniae, sive hodie Insulae maris Manicae, nec Britannia fuerunt territoria Angliae aut possessiones Anglorum sed eorum Regis, et ille homo non ut Rex Angliae sed prout Regis Francia vassalus erat propter feudos suos in Francia et auctoritatem habebat. Ergo, ille, Rex in Anglia, super eos non suam Regis auctoritatem exercebat, tametsi potestatem regis extendebat de facto per usum feudatariis auctoritatem. Ab 1204 relinquerunt e Normannia usque hodie in manibus Reginae Angliae insulae solum, illic tantum ut Dux permansa sed ab 1259 ut Dominus Superanus qui representatus est per Praefectum et Baiulum eius.
Quantum ad questionem principalem, id est ad preferendam Armoricam aut Britanniam Minorem pro appellatione latine regionis quae francogallice Bretagne et anglice Brittany nuncupatur, mihi videtur ratio pugnare pro Britannia Minore, demonstratio mea infra sequitur.
Tria sunt hodie inter regiones circa orbem terrarum qui Britannia nuncupantur, una quae prima est et Insula natura triquetra, cuius unum latus est contra Galliam, altera in cornu Galliae in meridione parte Aremoricae, tertia insula est ad orientalem partem e novis Guinea et ei circumnavigator Willelmus Dampier, repertor eiusdem, nomen latine nova Britannia indidit. Aliquando terrae septentrionales quae circumiacent Canadam superiorem inferioremque a mari usque ad mare fuit unam quartam. Quamobrem necessarius est secernere alteras ex alteris.
Inter Gallos Romanosque Aremorica quadraverat locum circunscriptum inter flumines Sequanam Ligerumque saltem et e litore ad terras mediterraneas haud nimis procul a mari. Eo modo Britannia tota sita est in Aremorica e contrario multo ultra Britanniam territorium Aremorica excedit. Insuper etsi in hoc loco maritimo multi erant gentes, nihilominus e nulla earum derivatur appelatio ista.
Non idem fuit cum Britones. Enimvero, postquam ex insula Britannia ad occidentiorem Aremoricae paeninsulam appetivissent ac Venetorum, Osismorum et Curiosolitum regiones occupavissent atque ibi residissent, ex appellatione istius gentis breviter fuit praelatam Britanniam. Attamen inter nomina latina quae usurpantur ad appellandam maioram paeninsulam francogallicam, ab incolis «Bretagne» nuncupatur, praeter Armorica sive Aremorica, Brittania sive Britannia designatur autem cum nonnullis epithetis. Utuntur,

Britannia cismarina

apud Eginhardum in «Annalibus Regni Francorum, an. 786», ut secernat a Britannia insula, quae Gallis est transmarina («Brittones a transmarinis regionibus» scripsit in annalibus Flodoardus anno 936);
apud Hadrianum Valesii in «Notitia Galliarum, ordine litterarum digesta» 1675

Britannia nova

ex tabellis veteribus Andicavensis Monasterii Sancti Sergii

Britannia armorica

apud Galfridus Monemutensis in «Historia Regum Britanniae»
apud Thomam Walsingham in «Historia Brevem ab Eduardo primo ad Henricum quintum»
apud Silvestrum Giraldum Cambrensis in «Topographia Hiberniae» et in «Itinerarium Cambriae»
apud Iacobum Wilhelmum Hoff. in «Regum pariumque Magnae Britanniae historia genealogica»

Britannia tantum

apud Gregorium Torensem in «Historia Francorum» in libris 4 et 5,
apud Eginhardum in Annalibus Regni Francorum , an. 818,
apud Flodoardum in annalibus sive Chronicis, an. 919,
apud Guillelmum Ordericum Vitalis in «Historia Ecclesiastica»
ex Gesta Gaufridi Constantiensis Episcopi (ex libro nigro Capituli)
apud Gaufridum Grossum in «Vita B. Bernardi Abbatis de Tironio»
apud Aselmum Havelbergensem in «Dialogi»
ex Chronicone Balduini Ninovensis (ex autographo)
ex Chronica Aegigii Li Muisis
apud Rogerium de Wendower in «Floribus historiarum»
apud Bartholomaeum de Cotton in «Historia Anglicana (a.d.449-1298)
apud Franciscum Bacon in «Historia regni Henrici septimi Regis Angliae»

Britannia minor

ex Epistolae Stephani Tornacensis Episcopi (1179-1200)
apud Petrum Abaelardum in «Epistola Petri Abaelardi ad amicum. Seu libello de calamatibus suis»
apud Martenium in «Historia Monasterii Glonniensis seu S. Florentii Salumuriensis»
ex Chronico S. Maxensii
apud Galfridum Monemutensis in «Historia Regum Britanniae»
apud Thomam Walsingham in «Hypodigmate Neustriae sive Normanniae»
apud Iohannem Sleydanum in «Sacra historia continuata l.4» 1626
apud Guidonem Alexium Lobinovium in «Historia Minoris Britanniae»
apud Gasparem Saccarellum in «Historia Ecclesiastica T.10» 1788
apud plerumque lexiconorum ab saltem sexto decimo seculo ad nunc
Interim, quatenus nomines Neustria et deinde Normannia pro altera parte Aremoricae usurpati sunt, Aremorica appelatio adstricta fuerit ad maiorem paeninsulam, eius modo hoc de territoriis erga ambo nomina plus minusve congruenti sunt ut alterutro utamur. Ad eum modo iam diu fieri ut Guido Alexius Lobinovius scripsisset «Gallia provincia, quae olim Armorica nunc autem Britannis Minor, incolis Bretagne dicitur,...» Verumtamen , mera synonyma non videntur, revera ultra hanc synonymiam de transitione ad subiectas notiones novas agitur, quoniam per Britanniam plerumque refertur ad comitatum aut regnum aut ducatum Britanniae. Sic alter regione tantum alter etiam civitate congruet. Interea propemodum accidit ad Britanniam insulam, quae regio tantum est, cum divisa esset inter varias gentes et per usum nominorum gentium eminentiorum autem et Anglia et Scotia et Cambria ad civitates referent.
Quamobrem, ob commoditatem se praebuerunt appellationes Britannia Armorica vel cismarina minorve, id praecipue cum in 1604 Iacobus I se promulgavisset «Kinge of Great Brittayne...», sive Britanniae Magnae vel Maioris, siquidem simul sollicitudo necessitatis secernendi alterutro denuo palam facti est.
Ad materiam idiomatis lexisque usus et traditio idonei sunt. Propterquam et quia sine vacillatione ex multibus auctoribus Britannia ad munum implendum pro designatione regionis atque civitatis videtur praecellere Aremoricae. Interea inter Britannias Europeias proculdubio secernere altera ex altera necessarium perdiu est. Ad efficiendam non desunt epitheta, sed inter his praecellit Minor ob oppositionem suam cum maiore, cismarinae vel novae citeriorive quia istis defuerunt et transmarina et antiqua et ulterior, sicut ad Britanniam magnam defuit Britannia parva.

Leonellus Pons 04:17, 2 Maii 2011 (UTC)