Disputatio:Bellae artes

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Habesne, Rafael, fontem quo nisus commentationem appellasti? Quamvis Anglice Fine Art, Francogallice les Beaux Arts, etc. dicere soleamus, nusquam vidi hoc ad verbum in Latinam versum linguam, quin etiam nescio, an hanc notio omnino usquam apud Latine loquentes exstituerit aut exstare debuerit. Nam neque in sermone Theodisco vocabulum vere usitatum invenitur, quo Fine Art designemus, nisi illud nudum Kunst sive Ars. Apud Tullium de artibus elegantibus legimus, sed rem paulisper aliam in mente gerebat.--Ceylon 06:43, 4 Iunii 2008 (UTC)

Bella ars Anglice = 'pretty skill'? Nonne tuum vocabulum hoc in sensu usitate plurale? quod architectura est ars, pictura quoque, sculptura, musica, poesis, saltatio—et omnes coniunctim sunt artes. IacobusAmor 10:21, 4 Iunii 2008 (UTC)
Vide etiam Ars (quae pagina in indice mille paginarum desideratarum stat). Dubito an paginam alteram de eadem re creamus. Andrew Dalby (disputatio) 11:56, 4 Iunii 2008 (UTC)
Fons meus fuit google facere nomen "bellarum artium" dando et quod nomen simile in linguis Romanticis inveni: italica, hispanica, francica, etc.. Specialiter vide Museum Erasmus cui societas Latina Melissa est socia, latinitatem bonam illuc contribuens. Haec Melissa dat "Museum bellarum artium" pro "Museum of fine arts". De singulari et plurali, nescio. Credo utram formam ad nos nihil referre, quod et pluralis et singularis bene mihi sonant.--Rafaelgarcia 12:22, 4 Iunii 2008 (UTC)
Postquam iterum legi, Credo nunc Iacobus recte dicere quod pluralis forma est melior hic.--Rafaelgarcia 12:38, 4 Iunii 2008 (UTC)
Sed etiam habemus "artes elegantes", ex. gr. [1]. --Alex1011 12:49, 4 Iunii 2008 (UTC)
Sed in nomine fine arts illud vocabulum fine non significat elegans; fine provenit ex vocabulo latino finis, sensu causae finalis. Nomen Bellae artes adhibendum est, quod bellarum artium finis est artis pulchritudo vel adiuncta artis bella vel ars ipsa. Ergo credo hic translationem elegantes artes pravam esse.--Rafaelgarcia 13:33, 4 Iunii 2008 (UTC)