Disputatio:Augusta Bagiennorum

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

"Augusta Bagiennorum" ... "Augusta Vagiennorum"[fontem recensere]

Erat confusio inter Augustam Bagiennorum (circiter 3 652 incolarum) et Augustam Vagiennorum. Salutiae (circiter 16 500 incolarum) erat "Augusta Vagiennorum" cum V? Persuasus non sum. LionhardusCiampa 22:00, 13 Aprilis 2010 (UTC)

Nomen[fontem recensere]

Nomen "Iulia Augusta Bagiennorum" mihi rarius videtur, "Augusta Bagiennorum" usitatius. An movere oportet? Andrew Dalby (disputatio) 14:57, 1 Iulii 2013 (UTC)

Apud Google nomen "JULIA AUGUSTA B/VAGIENNORUM" apud encyclopaediis generis wiki reperitur et in uno fonte anni 1838. Error venit, nisi fallor, e nomine sollemni coloniae sic dato: "COLONIA JULIA AUGUSTA B/VAGIENNORUM". Quo dicto, nomen commune fuit pro certo "Augusta B/Vagiennorum". Andrew Dalby (disputatio) 10:19, 3 Iulii 2013 (UTC)
Nomen "Iulia Augusta Bagiennorum", rursus insertum, in notam subiunxi. E fonte saec. XIX venit (vide etiam nexum quem supra dedi) cuius auctor (ut mihi videtur) nomen "COLONIA JULIA AUGUSTA B/VAGIENNORUM" abbreviavit. Hoc nomen, rite in inscriptionibus scriptum, etiam in nota rettuli. Andrew Dalby (disputatio) 14:01, 13 Ianuarii 2014 (UTC)