Disputatio:Amalphia

Page contents not supported in other languages.
E Vicipaedia

Quisnam ineptus Amalphia(m) ad "Amalphi" redirexit? In Vicipaedia Italica scriptum est: Amalphi in Campania veteri magnetis usus inventus a Flavio traditur, ubi Amalphi scilicet casus est locativus formae mediaevalis Amalphis,-is, minime nominativus! In dictionario Latino-Italico Campanini-Carboni autem legitur Amalphia nomen esse classicum, nec Amalphis (ut urbs ista in Medio Aevo vocata est) nec "Amalphi" (quod nomen non extat, et nomen vulgare simulat). Si quis vult Amalphi monstrare istius urbis nomen esse verum (qua de re valde dubito), praebeat fontem (sine errore)!

Haec ante duos annos scripsit 151.20.187.76 ad Disputationem:Amalphi. Hodie repperi et ad Disputationem:Amalphia movi! Andrew Dalby (disputatio) 20:29, 11 Octobris 2012 (UTC)[reply]