Disputatio:Aloisius Orione

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

"in provincia Alexandriae"?[fontem recensere]

Care usor ignote 125.60.235.225, "in provincia Alexandriae" constanter scribis, sed ubi est haec provincia quam Alexandria possidet? Tuum in provincia Alexandriae Anglice = 'in Alexandria's province (the province owned by Alexandria)', sed Anglice 'in the Province of Alexandria' Latine = in provincia Alexandria quia haec nomina invicem in appositione stant. IacobusAmor 15:16, 3 Augusti 2008 (UTC)

Fortasse Latinius: in Alexandria, provincia Italica. IacobusAmor 15:20, 3 Augusti 2008 (UTC)

"in Alexandria, provincia Italica"?[fontem recensere]

Care usor, qui proposuisti ut scribatur "in Alexandria, provincia Italica", Alexandria est urbs Italica, non provincia. Omnes Italiae provinciae nomen trahunt a capitibus suis, ita ut possit dici, exempli gratia, "provincia Romae", "provincia Mediolani", "provincia Alexandriae", ut etiam ex multis paginis interretialibus patet. Gratias tibi ago. Marcus