Disputatio:Aloisius

Page contents not supported in other languages.
E Vicipaedia

Aluisios et Alvisios (et Alovisios, et Alvisias et Aluisias) multos in libris, saepius Italianis, inveni, sed suspicio, ut haec est forma nominis Aloysii; "Alvis" autem Germanicus et "Elvis" Anglicus quoddam aliud est.
Esoje, cur putas, ut errent omnes, qui Aluisium et Aloisium idem esse credunt? Huius affirmationis fons desideratur. Demetrius Talpa (disputatio) 22:50, 26 Novembris 2022 (UTC)[reply]

Nomen Aloisius Pisanus = Alvise Pisani nuper confirmavi. Andrew Dalby (disputatio) 15:29, 27 Novembris 2022 (UTC)[reply]
Sic, et ceteri duces Venetiani, ut Aloysius Sebastianus III Mocenigo, eodem modo Latine nominari poterant. Demetrius Talpa (disputatio) 19:01, 27 Novembris 2022 (UTC)[reply]
@Esojus:: inter tres fontes quos in paginam inseruisti, duos correxi:
Praenomen "Aluisius": descriptiones Google Books, sicut citavisti, haud fidei dignae sunt (vide et infra!), sed fontem alium, qui praenomen "Aluisium" confirmat, repperi et citavi ego
Praenomen "Alvisius": hoc nomen in libro non reperitur, ut videtur. Si re vera repperisti, contextum numerumque paginae da s.t.p.
Praenomen "Alvisia": liber quem citavisti verum titulum "Lettres sur la Nouvelle Héloise ou Aloisia" habet (vide ipsum librum ibi monstratum). Titulus ab editore quodam situs Google Books male scribitur. Andrew Dalby (disputatio) 13:56, 30 Novembris 2022 (UTC)[reply]