Disputatio:64 Angelina

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

De nomine[fontem recensere]

Secundum en:wiki "It was named for astronomical station at Marsielle [sic], France set up by Franz Xaver von Zach." Id non intellego quia nomen "Angelina" nihil commune habet cum observatorio Massiliensi (vide paginas historicas). Andrew Dalby (disputatio) 13:35, 14 Februarii 2010 (UTC)

Angelina, statio astronomica, non erat in observatorio Massiliensi, sed prope ab observatorio Massilliensi: quo vide pro fonte (anno 1875). Estne "Google-Fu" meus magnus? ;) -- Robert.Baruch 19:38, 14 Februarii 2010 (UTC)
Macte, Roberte. Nunc reperio et in hac pagina "l'ancien monastère de Notre-Dame-des-Anges, accolé à la montagne de Mimet" et in tabula geographica viarum Francicarum. Andrew Dalby (disputatio) 20:38, 14 Februarii 2010 (UTC)