Discrimen digitale
Discrimen digitale est inaequalitas accessu ad interrete et informationis technologiam. Paupertas vel inopia infrastructurae telecommunicationis, sicut fibrae opticae et Wi-Fi, causa discriminis.
Quia ius ad culturam et scientiam est apud iura humana[1] sicut libertas informationis,[2], allevatio discriminis digitalis est hodie obligatio mundana apud internationales iurum humanorum leges[3] ac necesse est ad aequalitatem occasionis, meliorem qualitatem vitae et societatem democraticam participandam. Ergo Finis Millennii Progressus etiam ius informationis technologiae postulat.[4]
Apud mensuras ad allevandum discrimen digitale sunt programmata "omnibus impuberibus computatrum gestabile dare", usus programmaturae liberae, et promotio humanitatium digitalium pro omnibus.
Nexus interni
- Accessibilitas
- Allevatio paupertatis
- Dies mundialis informationis societatis
- Informatica
- Ius digitale
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Universa Iurum Humanorum Declaratio, capitulum 27.
- ↑ Universa Iurum Humanorum Declaratio, capitulum 19.
- ↑ Notabiliter pactio de iuribus hominum invalidorum hanc postulat.
- ↑ Finis Millennii Progressus, Sectio VIII.