Dionysius de Sallo

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Titulus primi fasciculi (5 Ianuarii 1665).

Dionysius de Sallo, dominus de Coudray (natus 17 Martii 1626, mortuus 14 Maii 1669) fuit diurnarius Francicus, conditor et primus curator (1665-1666) primi periodici scientifici in Europa, Le Journal des sçavans, cuius primus fasciculus Lutetiae publicatus diem 5 Ianuarii 1665 praeferebat. Ad hoc nomen suppositum sibi adsumpsit quod in titulis legitur ː sire d'Hédouville. Iam anno 1666 hanc curationem abbati Gallois reliquit quia ob acerbiores auctorum et librorum eorum censuras multas inimicitias sibi paraverat. Fortasse opiniones Gallicanae ecclesiae Francorum ab auctoritate papali liberatae faventes nonnullis quoque displicebant.

Dionysius consiliarii officium in Parlamento Parisiensi sibi emerat (1652) ac simul eruditos adsidue frequentabat qui circa Colbertum de Academia Scientiarum creanda cogitabant.

Plura legere si cupis[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]