Diana Drufenbrock

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Diana Drufenbrock (nata Diane Joyce Drufenbrock, Evansville Indianae die 7 Octobris 1929 vel 1930; mortuus 4 Novembris 2013), etiam Soror Madeleina Sophia appellata, fuit soror religiosa Americana qui sodalis Sororum Scholarium Sancti Francisci, socialista Christiana, et candidata Factionis Socialistae Civitatum Foederatarum pro Praeside Vicario in comitiis praesidentialibus anni 1980 fuit.[1]

Mathematicae in Collegio Alverni anno 1953[2] et deinde in Universitate Marquetta studuit.[3] Mathematicam in Collegio Alverni, Universitate Visconsiniae apud Parkside, et alibi circiter Milvauchiam Visconsiniae docuit. Gradum Ph.D. in mathematica ab Universitate Illinoesiae apud Urbanam anno 1963 accepit. Ob suum studium rerum publicarum se Factioni Socialistae Civitatum Foederatarum anno 1976 coniunxit.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Our Campaigns.
  2. President's Report and Donor Honor Roll, Alverno College.
  3. Marquette University MSCS Department Mathematics, Statistics, and Computer Science alumni [1].