Jump to content

Dedelstorf

E Vicipaedia
Wikidata Dedelstorf
Res apud Vicidata repertae:
Dedelstorf: insigne
Dedelstorf: insigne
Civitas: Germania
Locus: 52°42′0″N 10°30′0″E
Numerus incolarum: 1 173
Zona horaria: UTC+1, UTC+2
Situs interretialis

Gestio

Procuratio superior: Hankensbüttel, Circulus Gifhorn

Geographia

Superficies: 76.32 chiliometrum quadratum
Territoria finitima: Wahrenholz, Wittingen, Hankensbüttel, Obernholz, Sprakensehl, Steinhorst, Groß Oesingen

Tabula aut despectus

Dedelstorf: situs
Dedelstorf: situs

Dedelstorf commune Saxoniae Inferioris et pars Circuli Gifhorn est. Ad commune etiam vici Allersehl, Weddersehl, Oerrel, Repke, Lingwedel atque Langwedel pertinent. Dedelstorf ab anno 1996 ad commune generale Hankensbüttel pertinet.

Dedelstorf anno 1292 nomine Detlevestorpe primo in actis descriptum est[1]. Fuit ab anno 1692 pars Ducatus Luneburgensis. Anno 1705 ad Ducatum Electoralem Brunsvicum-Luneburgensem transiit. Anno 1803 cum toto Ducato a copiis Francicis occupatum est. Annis 1810 - 1813 pars Regni Westphaliae erat. Tum ad Regnum Hannoveranum, ab anno 1866 ad Borussiam pertinuit. Ab anno 1936 in hoc communi castra exercitus Germaniae atque aeroportus militaris aedificati sunt. Etiam post secundum bellum mundanum usque ad annum 1992 milites Britannici atque Germanici hic vivebant. Ab anno 1946 Dedelstorf pars Saxoniae Inferioris, ab anno 1996 pars communis generalis Hankensbüttel est.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Dedelstorf spectant.
Terra

Haec stipula ad urbem spectat. Amplifica, si potes!