De sua ebrietate

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

De sua ebrietate est titulus libri a Marco Antonio triumviro scripti, si in hac re Plinio maiori fidem reponimus. Ille enim sic scripsit:

Etenim haec sunt ebrietatis opera. sed nimirum hanc gloriam auferre Cicero voluit interfectori patris sui Antonio. is enim ante eum avidissime adprehenderat hanc palmam edito etiam volumine de sua ebrietate, quo patrocinari sibi ausus adprobavit plane, ut equidem arbitror, quanta mala per temulentiam terrarum orbi intulisset. exiguo tempore ante proelium Actiacum id volumen evomuit, quo facile intellegatur ebrius iam sanguine civium et tanto magis eum sitiens. (Plinius, Naturalis historia 14.147-148)

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • G. Marasco, "Marco Antonio «Nuovo Dionisio» e il De sua ebrietate" in Latomus vol. 51 (1992) pp. 538-548
  • K. Scott, "Octavian's Propaganda and Antony's De Sua Ebrietate" in Classical Philology vol. 24 (1929) pp. 133-141

Nexus interni


Bullet blue.png De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.