De hortis Hesperidum

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Effigies Pontani saeculo XV facto e museo municipali Genuae

De hortis Hesperidum est carmen hexametris Latine ab Ioanne Ioviano Pontano annis 1501/1502 scriptum de cultu citrorum et praecipue aurantiorum. Pontano iam mortuo carmen anno 1505 editum est.

Aurantia "poma Hesperidum" fuisse finguntur (1.568). Adonis in arborem aurantiacam convertitur (1.533-580), verbis Catullianis citatis (carmen LXIV vv. 303-383). De aurantiis dulcibus in India a Vasco Gama repertis cantatur (1.346-363). Inter citrios (aurantia) et citros (mala Medica) distinguitur (2.180-188). De insitione multa dicuntur (2.309-406), verbis recitatis Vergilii (Georgica 2.69-82), Columellae (De re rustica 5.11, De arboribus 6.5, 9.1-2), Palladii (De insitione).

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Editiones
  • Benedetto Soldati, ed., Ioannis Ioviani Pontani carmina. Florentiae 1902. 2 voll.
Eruditio
  • Shulamit Furstenberg-Levi, The Accademia Pontaniana: A Model of a Humanist Network (Lugduni Batavorum: Brill, 2016) p. 32 (Paginae selectae apud Google Books)
  • Marie-Luise Gothein, History of Garden Art (1928)cap. 7
  • Heinz Hofmann, "Columbus in Neo-Latin Epic Poetry" in Wolfgang Haase, Meyer Reinhold, edd., The Classical Tradition and the Americas vol. 1 pars 1 (Berolini: De Gruyter, 1994) pp. 425, 445 (paginae selectae apud Google Books)

Nexus externi[recensere | fontem recensere]